Last Judgment (Post) (Rogers) n. 96

Previous Number Next Number See English 

96. Mansiones Mahumedanorum post mortem statorum, sunt quoad maximam partem in occidentali plaga; post ultimum judicium e novo venerunt in illam plagam multi, qui parum cogitaverunt de Deo universi, et nihil de Domino, sed colebant Mahumedem ut Deum, et quia illum non invenerunt, elegerunt alium in monte edito super Christianismum, cum quo consultabant, et cui obediebant; et tunc ex jussu novi sui Mahumedis, ingesserunt se in Christianum orbem, et variis modis illos infestabant; sed post visitationem, [cum compertum] quod [essent] gens vaga et delectata otio, et nihil usus vellent facere, conjecti sunt in inferna sua. -- Tum illi consociabant se Babylonicis, et [callebant] inconspicuos se reddere: tandem terra super qua erant, revolvebatur supra illos, et in infernum conjecti; ibi in inferno apparuit igneum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church