Last Judgment (Post) (Rogers) n. 93

Previous Number Next Number See English 

93. De judicio. Judicium vidi, quod Mahumedani deducti ab occidente et circum circa in suo ambitu circum pontificios per viam versus septentrionem ad orientem, in circulari via ad apparentiam, et quod mali in via conjecti sint extra sphaeram illam, ubi spatium multae extensionis, quidam in deserta ibi, quidam in paludes et in stagna, quidam in opacas sylvas: haec erant a tergo montis illorum; a latere spatii illorum in septentrione erat vorago ingens et extensa, in quam etiam plures, qui malam vitam egerant, conjecti sunt. -- Reliqui pergebant per circuitum versus orientem et ibi se diffundebant in spatium amplum se extendens plus ad tergum; illuc perlati illi, qui Deum Patrem agnoverunt, ac Filium ut Prophetam maximum, qui apud Patrem: spatium illud erat amplum, divisum in montes, colles et valles, super quibus ordinati sunt, et ibi illis bene est. -- Illi qui adhuc meliores erant, gavisi lumine intellectuali prae reliquis, deducebantur quoque eo, ubi communicatio erat cum Christiano Coelo, intercedente usque spatio quod separabat: hi erant, qui instructi recipiebant Dominum; et qui bene recipiebant perlati sunt in meridiem, ubi coelum suum nacti sunt post Christianos ibi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church