Last Judgment (Post) (Rogers) n. 238

Previous Number Next Number See English 

238. (101) Visi sunt ex varia natione qui ex equestri ordine erant, quibus fasciae a scapulis super pectus et diademata; illi plures visi, et inspecti ab angelis, quod intuitionem habeant continue in se, et cogitabant de sua eminentia et excellentia prae aliis, et volebant ut omnes suos oculos ad se converterent: et quia credebant quod digni essent prae aliis praeesse aliis, -quapropter- data sunt illis munia, sed cum concluderent de rebus communibus, tunc percepti quod nihil affectionis pro communi esset illis, nec pro usibus, ita nec potuerunt discernere bonum a malo, nec verum inde a falso, ex judicio, sed solum loqui alte ex memoria, et quia tales erant, e muniis suis ejecti sunt, et licuit illis circum circa peregrinari, et sibi comparare munia, et ubicunque venerunt, dixerunt quod modo cogitent de se et non de illis, ita non nisi ex sensuali corporeo, ideo nec ullibi recepti sunt, et sic per aliquod tempus; postea vidi quosdam ex illis ad incitas redactos et quaerere stipem: ita humiliatur amor regnandi. -- Quidam qui etiam equestri dignitate insignitus est, fassus est, quod quoties in illo insigni esset, non posset cogitare sicut prius, quia interpolatus a cogitatione de se; at cum domi erat, illo ejecto, quod toties rediret ad judicium sicut prius. Diabolici spiritus callent artem seducendi probos per id, quod vertant cogitationes illorum ad se et suum proprium; laudant illos variis modis; ponunt se a tergo et insufflant amorem sui; et ubi perspiciunt aliquid nigri, quod est proprium, et cum inquirunt quod ibi, infundunt sua cogitatione illud ac pervertunt illum, imo [illum] ducunt; quidam spectant in frontem, et simile faciunt; quidam aliter; ubi apparet nigrum, ibi est amor regnandi, quia hoc proprium.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church