217. (79) Post judicium collecti sunt, qui inter alios circum circum dissipati sunt, et cum collecti erant, in animum venit aestus seducendi probos [ad hoc], quod sola fides salvet, quare hi de illis ad Dominum conquesti sunt, et tunc vidi illos recedere magis et magis, usque dum ad terminos Christiani orbis venirent; a tergo ibi erant deserta, et vidi illos quoad multam partem illuc abactos; et postea datum est videre quale desertum erat; erant casae et mapalia vilia, in quibus paene solitarii cum aliquo scorto habitant, et circumcirca saxeum et congestae saxorum moles, inter quas aliquot viae, nec audet unus alterum adire; timent se mutuo, ne mala faciant, nec credunt dum in foribus stant, ac invitant; datur illis frustum panis quotidie, et aqua; quidam mittunt ad illos aliquid edulii; nec vidi virgultum, minus arborem, sed arenaria et rupeta.