210. (72) Quod Dominus sit amor, quod inde universum coelum secundum genera et species et varietates amoris ordinatum sit, quod omnis societas coeli, quod omnis spiritus et angelus; simile est in spiritu et angelo in quo coelum, quod omnia in illo disposita sint ex amore et secundum illum in intellectu, imo totum corpus ejus; quomodo tunc sola fides, quae secundum amorem est fides.