209. (71) Hoc verum est, quod qui solam fidem apud se confirmat et doctrina et vita, non reformari possit, ita non salvari, nempe dum in mundo cogitavit quod cum per fidem justificatus sum, nihil mali me damnet, quia non imputatur, et nihil boni me salvet, et sic e cogitatione sua ejicit omnem reflexionem super malum ac bonum vitae apud se, et si appercipit, quod non curet, sicut nullius rei ad salutem: sunt tales spiritus, qui non possunt reformari, similia enim cogitant post mortem.