207. (69) Quantum principia falsi nocent et avertunt animum a faciendis, constare potest a multis exemplis, ut qui credit quod opera nihil ad salutem conferant, ille avertit animum a faciendis bonis; qui adulteria licita credit, ille avertit animum a casto amore conjugiali, ita a castitate, imo a puritate fidei, nam puritas fidei plane discordat cum adulteriis. Qui credit quod natura operetur omnia, et Deus [solum] universaliter, is fidit propriae prudentiae, et nihil boni facit nisi a se, quare principia falsi influunt in vitam, nam voluntas non facit contra principia capta, sed cum illis.