188. (52) Praeterea ad sinistrum visus est clivus in quem ascenderunt plures ex illis qui in sola fide, et in cacumine ibi habent quendam vetustum barbatum, qui fuerat in mundo barbatus, quandoque ex vili conditione; hic persuadet illis quod sit Deus pater; petra est, et petrosa circum, et cum non volunt apparere se conferunt post montem. Illi sunt qui insidiantur omnibus qui non credunt sicut ipsi, credentes quod hoc liceat; Charitatis vitam nihili faciunt; unum faciunt cum infernis per interiora; apparuerunt illi qui Circum montis ima visi sunt, sicut magnus draco, se extendens versus inferiora, et visa est cauda a monte ad ima ejus elevate et extense.