Last Judgment (Post) (Rogers) n. 141

Previous Number Next Number See English 

141. (9) Omnes protestantes seu reformati, de quibus adhuc aliqua spes fuit, collecti sunt in medio, ubi omnes erant ordinati secundum regna sua in mundo, quia secundum illa etiam diversitates animorum seu affectionum fuerunt; sed supra illos et quoque circum illos fuerunt, qui Verbum legerunt, templa frequentarunt, sed usque mala vitae nihili fecerunt, amando se et mundum super omnia; ibi ingens multitudo; circum circa meditullium, ubi Christiani, qui in bono fidei et charitatis, fuerunt cavernae nigrae, tendentes oblique in inferna, quae infra latum spatium occuparunt, ubi erant inferna sub infernis; tales hiatus et voragines erant ab omni latere circum illud medium, a latere orientali, occidentali, meridionali et septentrionali; transibant inferna etiam sub ambitum quem Pontificii circum reformatos fecerunt. Dispositi fuerunt omnes interiores mali circum medium Christianum, et ab unaquavis plaga deducti sunt in voragines illas, et illuc conjecti sunt, ita in voraginem orientalem, qui ex oriente collecti, qui fuerunt qui in amore sui, imprimis in amore regnandi, nec quicquam sciverunt quam quod sola fides salvet; in voraginem meridionalem conjecti sunt, qui doctrinalia fidei calluerunt, in voraginem occidentalem, qui in amore mundi fuerunt, et in septentrionalem qui in nullo intellectu, sed solum audiverunt praedicationes, et postea nullam instructionem receperunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church