Last Judgment (Post) (Rogers) n. 139

Previous Number Next Number See English 

139. (7) Postquam plura exitia et quasi judicia, quae erant praenuntia exitii et judicii generalis, peracta sunt, et cohortes spirituum qui impuri fuerunt, dejectae sunt in stagna, lacus, paludes et voragines, hoc est, in inferna, tunc venerunt aliqui, qui callebant artem insufflandi et excitandi alios ad interioris cogitationis mala; hi excitabant animos contra Dominum, et contra Divinum Verum ab Ipso, ex quibus coepit multitudo quasi tota massa fermentari; tumultus inde pergebat undequaque, sicut cum rebellio fit a paucis, et usque tandem excitat turbam, ibi in plures petras et montes, usque ad cacumina eorum, et inde latera, etiam ad radices; vidi turbam late extensam; animus illorum fuit perdere illos qui agnoscebant ac etiam colebant Dominum, et qui in Divinis veris ab Ipso erant; cum animadversum est quod contagium tam late creverat, tunc fuit adventus Domini ad judicium generale; ille adventus erat influxus Domini per coelos in illos, qui apparebat sicut sphaera nimbosa, circumlata super montes illos et petras illas, et devehebat habitatores ibi, non dejiciendo sed auferendo; sphaera illa Divina intrabat in illorum interiora, ac aperuit illa; ita patuit quid reconditum in voluntate et in corde illorum latuit, et abripuit illos et detulit in inferna secundum mala vitae; visa illa sphaera Divina, circumlata in gyros, aliquoties redeundo, et quoque extrahebat [illos] e locis ubi se recondiderant; hoc factum est intra horae tempus cum aliquot myriadibus: his peractis capita montium recedebant et ipsi montes subsidebant usque ad planitiem, et visa est solitudo; talia intelliguntur in Apocalypsi per prius coelum et priorem terram quae Johannes vidit transivisse, nam montes ibi, cum petris et vallibus, apparent -ibi- sicut terra nostra in mundo, et habitacula super montibus vocantur ibi coeli; illi qui ita devecti sunt et conjecti, sunt qui intelliguntur in Apocalypsi per draconem et binas ejus bestias, Cap. XII, XIII, et per pseudoprophetam, qui conjecti sunt in stagnum sulphuris et ignis, Cap. .....


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church