137. (5) In petras se conferunt plerique qui in fide separata a charitate sunt, et in montes, qui altiores petris sunt, illi qui in amore sui; inde est quod petra in Verbo significat fidem, et mons amorem; et cum mali ita congregati fuerunt super petras et super montes ante ultimum judicium, tunc subito primum sentitae sunt concussiones et terrae motus, per quos intelliguntur perversiones status quoad Ecclesiam, et postea sequitur eversio, quae fit vel per subsidentias, vel per translationes, vel per ejectiones, et sic detrusiones in infernum: [quoad] montes et colles super quibus sunt angeli, sapientissimi in medio sunt, et minus sapientes in peripheriis; at super quibus sunt mali, in medio sunt pessimi, et ad peripherias sunt meliores: subsidentia in medio apparet sicut gyratio vorticalis, sed in spiram.