Last Judgment (Post) (Rogers) n. 124

Previous Number Next Number See English 

124. Postea ostendebant mihi quales sunt in Africa, quod ex societatibus ex illa gente in mundo spirituali sciunt, quod nempe interius in Africa sint optimi et sapientes, non boni juxta mare mediterraneum, tum prope ad Aegyptum, tum ad Caput bonae spei; [quod sit] tractus ubi boni ab Aethiopia versus medium, in quod nec admittuntur peregrini ex Europa, et si intrant, si non volunt servire, quod illos vendant Asiaticis. Et dixerunt, quod hodie aliqui loquantur cum Africanis in Mundo, [et] ore instruant illos, quod loquela cum illis imprimis cadat in interiorem eorum perceptionem, et quod percipiant influxum, et sic recipiant cum illustratione revelationem, et quod loquela talis sit cum instructoribus, quibus fidem habent.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church