Last Judgment (Post) (Rogers) n. 105

Previous Number Next Number See English 

105. Post ultimum judicium colliguntur Babylonici super montibus in occidente diu sicut prius; causa est, quia spiritus [post] mortem non alio potest ire quam ubi ejus vitae locus est; illi ita super montes, ubi pars fecerant sibi sicut novos coelos; sed ut primum ad ducentos circiter ibi collecti sunt, dejiciuntur in inferna sicut prius, et hoc fit usque dum omnia in talem ordinem redacta sunt, ut nemo post mortem alio possit ire quam in suum infernum, nec pars morari super terra [ibi], et hoc fit cum loca illa occupantur a societatibus ubi sunt in agnitione et adoratione Domini. -- Plaga meridionalis, ubi fuerunt ditissimi, et ubi magna Jesuitarum urbs, quae plaga prorsus eversa est, ut ex descriptione de ultimo Judicio videri potest, adhuc terra deserta est, et vidi Monachos ibi quandoque, qui quia audiverunt ibi thesauros reconditos fuisse, adhuc illos explorandi causa alluunt, sed incassum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church