9983. Facere bonum quod est bonum, erit ex amore boni, ita propter bonum; qui in illo amore sunt abhorrent meritum, nam amant facere, et inde faustum percipiunt; et vice versa, contristantur si credatur quod fiat propter aliquid sui. Se habent illa paene sicut qui bonum faciunt amicis amicitiae causa, fratri fraternitatis causa, uxori et liberis uxoris et liberorum causa, patriae patriae causa, ita ex amicitia et ex amore; qui bene cogitant etiam dicunt et persuadent quod non benefaciant propter se sed propter illos.