Arcana Coelestia (Elliott) n. 9982

Previous Number Next Number See English 

9982. Credere quod remunerentur si bonum faciunt, non damnosum est apud illos qui in innocentia sunt, ut apud infantes et apud simplices, ast se confirmare in illo cum adulti fiunt, damnosum est; homo enim initiatur in bonum per spectare remunerationem, et absterretur a malo per spectare punitionem; sed quantum in bonum amoris et fidei venit, tantum removetur a spectare meritum in bonis quae facit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church