Arcana Coelestia (Elliott) n. 9964

Previous Number Next Number See English 

9964. 'Aut {1} accedendis illis ad altare ad ministrandum in sancto' quod significet in cultu repraesentativo Ipsius Domini, constat ex {2}eo quod `altare' esset principale repraesentativum Domini quoad Divinum Bonum, {3}videatur n. 9714, ita accedere ad altare, et ministrare in sancto ibi est cultus Ipsius Domini; cultus {4} repraesentativus Domini principaliter consistebat in holocaustis et sacrificiis oblatis super altari, n. 922, 923, 2180, 6905, 8680, 8936; cultus repraesentativus Domini quoad Divinum Bonum ad altare, (c)et cultus repraesentativus Ipsius quoad Divinum Verum in tentorio conventus; ideo dicitur quod per `intrare in tentorium conventus' significetur cultus repraesentativus omnium caeli et Ecclesiae, n. 9963, et per `accedere ad altare' cultus repraesentativus Ipsius Domini; caelum enim et Ecclesia sunt receptacula Divini Veri procedentis a Domino; Divinum Verum procedens a Domino est verum procedens (c)a bono amoris (d)Ipsius, ac implantatur ubi id bonum {5}etiam recipitur, proinde ubi Dominus, a Quo id bonum. @1 i in IT$ @2 repraesentatione altaris, quod sit$ @3 de qua$ @4 i enim$ @5 , est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church