9963. `In intrandis illis in tentorium conventus': quod significet in cultu repraesentativo omnium caeli et Ecclesiae, constat ex significatione `intrare in tentorium conventus' quod sit cultus repraesentativus omnium caeli et Ecclesiae, per `tentorium' enim repraesentabatur caelum ubi Dominus, n. 9457, 9481, 9485, 9784; ita per `intrare in illud,' cum de Aharone et filiis ejus, significatur cultus Domini; omnis etiam cultus eo tempore fiebat in tentorio, et ad altare, in tentorio enim disponebantur panes facierum, accendebantur lucernae, et suffiebatur, et ad altare sacrificabatur; in illis praecipue {1}constabat cultus repraesentativus; cultus repraesentativus est cultus externus repraesentans interna quae sunt amoris {2} a Domino in Dominum (d)ita quae sunt omnia caeli et Ecclesiae, nam {3}in caelo et in Ecclesia omnia se referunt ad bonum quod amoris et ad verum quod fidei a Domino in Dominum. @1 consistebat$ @2 i et fidei$ @3 ibi$