9955. `Et implebis manum illorum': quod significet repraesentativum Domini quoad verum fidei, constat ex significatione `implere manum Aharonis et filiorum ejus' quod sit inaugurare ad repraesentandum Dominum quoad Divinum Verum quod fidei; per `manum' enim significatur potentia quae est veri ex bono, ac ideo manus praedicatur de vero, videatur n. 3091, 3387, 4931-4937, 7518, 8281, 9025; inde nunc est quod sicut unctio repraesentavit Dominum quoad Divinum Bonum, ita impletio manuum repraesentaverit Dominum quoad Divinum Verum, nam omnia in universo se referunt ad bonum et ad verum, et ad utrumque ut {1}sint aliquid; ideo {2}in Verbo ubi agitur de bono, etiam agitur de vero, videantur loca citata n. 9261, 9314. Quomodo impletio manuum fiebat, describitur in capite sequente, quapropter de illa ibi, ex (x)Divina Domini Misericordia, dicetur.