Arcana Coelestia (Elliott) n. 9954

Previous Number Next Number See English 

9954. `Et unges eos': quod significet repraesentativum Domini quoad bonum amoris, constat ex significatione `ungere' quod sit inauguratio ad repraesentandum, de qua n. 9474; quod sit ad repraesentandum Dominum quoad bonum amoris, seu quod simile, ad repraesentandum bonum amoris quod a Domino, est quia per `oleum,' per quod unctio fiebat, significatur bonum amoris, n. 886, 4582, 4638, 9780. Quomodo cum his se habet, interest scire quoniam unctio ab antiquo tempore ad hodiernum in usu permansit, (x)unguntur enim reges, ac unctio similiter pro sancta habetur hodie sicut olim; apud antiquos, quando omnis cultus externus per repraesentativa fiebat, {1}nempe per talia quae repraesentabant interiora, {2} quae sunt fidei et amoris a Domino et in Ipsum, ita quae Divina sunt, unctio instituta est, ex causa quia `oleum,' per quod unctio peragebatur, significabat bonum amoris; sciebant enim quod bonum amoris esset ipsum essentiale a quo omnia quae {3}Ecclesiae sunt et quae {4}cultus vivunt, est enim Esse vitae; {5}nam influit Divinum per {6}bonum amoris apud hominem et facit vitam ejus, ac vitam caelestem ubi (t)vera recipiuntur in {7} bono inde patet quid unctio repraesentabat; quapropter quae uncta erant dicebantur sancta, et quoque pro sanctis habebantur, ac inserviebant Ecclesiae ad repraesentandum Divina et caelestia, (c)ac in supremo sensu Ipsum Dominum, Qui est ipsum bonum, ita ad repraesentandum bonum amoris quod ab Ipso, et quoque verum fidei quantum id bono {7} amoris vivit; inde nunc est quod eo tempore unxerint lapides erectos in statuas: tum quoque arma belli, ut scuta et clypeos; ac postea altare et omnia ejus vasa: tum tentorium conventus, et omnia quae inibi: ac praeterea illos qui sacerdotio fungerentur, eorumque vestes: et quoque prophetas: et tandem reges, qui inde uncti Jehovae dicebantur: usu communi etiam receptum fuit semet et alios ungere, ad testificandum animi laetitiam ac benevolentiam. 2 Quod primum attinet, quod unxerint lapides erectos in statuas: constat in Libro Geneseos, Mane surrexit Jacob in matutino, et sumpsit lapidem quem {8}posuit sub capitalia sua, et posuit illum statuam, et fudit oleum super caput ejus, xxviii 18;

causa quod ita unxerint lapides, erat quia per `lapides' significabantur vera, ac vera absque bono non vitam caeli, hoc est, vitam a Divino, in se habent; cum itaque lapides oleo uncti erant, tunc repraesentabant vera a bono, ac in supremo sensu Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini, ita Ipsum Dominum, Qui inde dictus est lapis Israelis, n. 6426; quod `lapides' sint vera, videatur n. 643, 1298, 3720, 3769, 3771, 3773, 3789, 3798, 6426, 8941, 9476, similiter `statuae,' n. 3727, 4580, 9388, 9389; et quod `ungere statuas' sit facere ut vera ex bono sint, ita quod sint vera boni, proinde bona, n. 3728, 4090, 4582; quod lapides erecti in statuas dein pro sanctis habiti fuerint, constat ex eodem capite Geneseos, ubi Jacob {9} vocavit nomen loci illius Bethel, et dixit, Si rediero in pace ad domum patris mei, lapis hic quem posui statuam, erit domus Dei, vers. 19, [21,] 22; `Bethel' est domus Dei, et domus Dei est Ecclesia, estque caelum, et in supremo sensu Ipse Dominus, n. 3720. Secundo, quod unxerint arma belli, sicut scuta et clypeos, constat 3 apud Esaiam, Surgite, principes, ungite scutum, xxi 5:

et in Libro 2 Schemuelis, Pollutus est clypeus heroum, clypeus Schaulis non unctus oleo, 1 21;

quod arma belli uncta fuerint, erat causa quia significabant vera pugnantia contra falsa, ac vera ex bono sunt quae valent contra illa, non autem vera absque bono, quapropter arma belli uncta repraesentabant vera procedentia a bono quod a Domino, ita vera per quae Ipse Dominus pugnat apud homines pro illis contra falsa ex malo, hoc est, contra inferna; quod arma belli sint vera pugnantia contra falsa, videatur n. 1788, 2686; `bellum' enim in verbo significat pugnam spiritualem, n. 1664, 2686, 8273, 8295, ac `hostes' significant inferna, in genere mala et falsa, n. 2851, 8289, 9314. Tertio, quod unxerint altare et omnia ejus vasa; tum tentorium 4 conventus, et omnia quae inibi, constat apud Moschen, Dixit Jehovah ad Moschen, Unges altare et sanctificabis illud, Exod. xxix 36:

apud eundem, Facies oleum unctionis sanctitatis, quo unges tentorium conventus, et arcam testimonii, et mensam, et omnia vasa ejus, ac candelabrum, et omnia vasa ejus, et altare suffimenti, et altare holocausti, et omnia vasa ejus, {10}et labrum et basin ejus; ita sanctificabis ea, ut sint sanctum sanctorum; omnis qui tetigerit ea sanctificabit se, Exod. xxx 25-29:

apud eundem, Sumes oleum unctionis, et unges habitaculum, et omne quod in eo, et sanctificabis illud, et omnia vasa ejus, ut {11}sit sanctum; unges etiam altare holocausti, et omnia vasa ejus, et sanctificabis altare, ut altare sit sanctum sanctorum, et unges labrum et basin ejus, et sanctificabis illud, Exod. xl 9-11:

apud eundem, 5 Moscheh unxit habitaculum et omnia quae in eo, deinde aspersit de oleo super altare et omnia vasa ejus, et labrum et scapum ejus, ad sanctificandum illa, Lev. viii 10-12; Num. vii 1;

causa quod ungeretur altare {12}et habitaculum cum omnibus ibi, erat ut repraesentarent Divina ac sancta caeli et Ecclesiae, consequenter sancta cultus, nec repraesentare illa potuerunt nisi inaugurata fuissent per tale quod repraesentabat bonum amoris, nam Divinum per bonum amoris intrat, et per illud adest in caelo et in Ecclesia, proinde etiam in cultu; et absque illo Divinum non intrat nec adest, sed proprium hominis, et cum {13}proprio infernum, (c)ac cum infernum {14} malum et falsum, nam proprium hominis non aliud est; inde patet cur unctio fiebat per oleum, oleum enim in sensu repraesentativo est bonum amoris, videatur n. 886, 4582, 4638, 9780, et altare erat {15}praecipuum repraesentativum Domini, ac inde cultus ex bono amoris, n. 2777, 2811, 4489, 4541, 8935, 8940, 9388, 9389, 9714, et habitaculum cum area erat {15}praecipuum repraesentativum caeli ubi Dominus, n. 9457, 9481, 9485, 9594, 9596, (a)9632, 9784; quod proprium hominis non sit nisi quam malum et falsum, ita infernum, n. 210, 215, 694, 874-876, 987, 1047, 3812 fin., 5660, 8480, 8941, 8944; quod quantum proprium hominis removetur, tantum Dominus adesse possit, n. 1023, 1044, 4007 fin. 6 Quarto, quod unxerint illos qui sacerdotio fungerentur eorumque vestes, constat apud Moschen, Sume oleum unctionis, ac effundes super caput Aharonis, ac unges eum, Exod. xxix 7, xxx 30:

apud eundem, Indue Aharonem vestibus sanctitatis, et unges eum, et sanctificabis eum, ut sacerdotio fungatur Mihi, et filios ejus unges quemadmodum unxisti patrem, et erit ut sit illis unctio eorum in sacerdotium saeculi, in generationes eorum, Exod. xl 13-15:

apud eundem, Moscheh effudit de oleo super caput Aharonis, et unxit illum, ad sanctificandum (c)illum. Dein sumpsit de oleo unctionis, et de sanguine qui super altari, et sparsit super Aharonem, super vestes ejus, super filios ejus, et super vestes filiorum ejus cum eo, et sanctificavit Aharonem, vestes ejus, filiosque ejus, et vestes filiorum ejus cum eo, Lev. viii 12, 30;

causa quod ungeretur Aharon, et quod ungeretur filii ejus, ipsaeque 7 illorum vestes, erat ut repraesentarent Dominum quoad Divinum Bonum, ac quoad Divinum Verum inde, {16} Aharon Dominum quoad Divinum Bonum, et filii ejus quoad Divinum Verum inde, ac in genere ut sacerdotium repraesentaret Dominum quoad omne opus salvationis; (x)quod in ungerentur vestibus, Exod. xxix 29, erat quia vestes Aharonis repraesentabant regnum spirituale Domini adjunctum regno caelesti Ipsius; regnum caeleste est ubi bonum amoris in Dominum a Domino regnat, {17}ita influxus Divini in {18}regnum spirituale fit per bonum amoris; ideo inauguratio ad repraesentandum fiebat per oleum, quod in sensu spirituali est bonum amoris; quod Aharon {19}repraesentaverit Dominum quoad Divinum Bonum, videatur n. 9806, quod filii ejus repraesentaverint Dominum quoad Divinum Verum ex Divino Bono procedens, n.9807, quod sacerdotium in genere repraesentaverit Dominum quoad omne opus salvationis n. 9809, {20} quod vestes Aharonis repraesentaverint regnum spirituale Domini adjunctum regno caelesti Ipsius, n. 9814 quod vestes filiorum ejus repraesentaverint illa quae inde procedunt, n. 9946, 9950, quod in caelesti regno bonum amoris in Dominum regnet, citata n. 9277. Quia inauguratio ad repraesentandum fiebat per unctionem, et per 8 Aharonem et filios ejus repraesentabatur Dominus, et quod ab Ipso, ideo Aharoni et filiis ejus dabantur sancta filiorum Israelis, {21}quae erant dona data Jehovae et vocabantur sublationes, et dicitur quod sint unctio, tum pro unctione, hoc est, quod sint repraesentatio seu pro repraesentatione Domini, et quod ab Ipso, ut constat ab his apud Moschen, Pectus motitationis, et armum sublationis accepi a cum filiis Israelis de (x)sacrificiis pacificorum, dedi ea Aharoni et filiis ejus; haec unctio Aharonis et unctio filiorum ejus de ignitis Jehovae, quae praecepi dare illis, quo die unxerat (c)illos a cum filiis Israelis, Lev. vii 34-36:

et alibi apud eundem, Locutus est Jehovah ad Aharonem, Ecce dedi tibi custodiam sublationum Mearum quoad omnia sancta filiorum Israelis, tibi dedi ea pro unctione, et filiis tuis, in statutum aeternitatis; omne munus eorum, quoad omnem minham eorum, quoad omne sacrificium peccati (c)et reatus, omnem agitationem filiorum Israelis, omnem adipem olei puri, et omnem adipem musti et frumenti primitias eorum quas dabunt Jehovae, tibi dedi eas; tum omne devotum in Israele, omnem aperturam uteri, ita omnem sublationem sanctorum. In terra eorum non habebis hereditatem, nec pars tibi erit in medio eorum; Ego pars tua et hereditas tua in medio filiorum Israelis, Num. (x)xviii 8-20;

ex his patet quod `unctio' sit repraesentatio, quoniam per unctionem inaugurabantur ad repraesentandum, et quod per id significatum sit quod omnis inauguratio {22}in sanctum caeli et Ecclesiae sit per bonum amoris quod a Domino, et quod {23} bonum amoris sit Dominus apud illos; quia ita est, dicitur quod Jehovah sit `pars et hereditas ejus.' Quinto, quod unxerint etiam prophetas, constat ex Libro i Regum, Dixit Jehovah ad Eliam, Unge Chasaelem in regem super Syros, et Jehu unge in regem super Israelem, (c)et Elischam unge in prophetam pro te, xix 15, 16:

et apud Esaiam, Spiritus Domini Jehovih super Me, ideo unxit Jehovah Me ad evangelizandum pauperibus; misit Me ad obligandum fractos corde, ad praedicandum captivis libertatem, lxi 1;

quod ungerentur prophetae, erat causa quia prophetae repraesentabant Dominum quoad {24}doctrinam Divini Veri, proinde quoad Verbum, nam hoc est {24}doctrina Divini Veri, quod prophetae {25}Verbum repraesentaverint, videatur n. 3652, 7269, in specie Elias et Elischah, n. 2762, 5247 fin., 9372; et quod Dominus quoad Divinum Humanum sit Qui repraesentatur, ita Qui intelligitur {26}per quem unxit Jehovah, docet Ipse Dominus apud Lucam iv 18-21. 10 Sexto, quod postea unxerint reges, et quod illi dicti fuerint uncti Jehovae, constat ex pluribus locis in Verbo, ut 1 Sam. x l, xv 1, 17, (x)xvi 3, 6, 12, xxiv 7, 11 [A.V. 6, 10], xxvi 9, 11, 16, (x)23; 2 Sam. 1 16, ii 4, 7, v 3, xix 22 [A.V. 21]; 1 Reg. i 34, {27}45, xix 15, 16; 2 Reg. ix 3, xi 12, xxiii 30; Threni iv 20; Hab. iii 13; Ps. ii 2, 6; Ps. xx (x)7 [A.V. 6]; Ps. xxviii 8; Ps. xlv (x)8 [A.V. 7]; Ps. lxxxiv (x)10 [A.V. 9]; Ps. lxxxix (x)21, 39, 52 [A.V. 20, 38, 51]; Ps. cxxxii 17; et alibi; causa quod unxerint reges, erat ut repraesentarent Dominum quoad judicium ex Divino Vero, quapropter in Verbo per `reges' significantur vera Divina, videatur n. 1672, 2015, 2069, 3009, 3670, 4575, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148. Quod reges dicti fuerint uncti Jehovae, et quod ideo sacrosanctum 11 fuerit laedere illos, erat causa quia per unctum Jehovae {28} intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum, tametsi quoad sensum litterae applicatur regi qui oleo unctus, Dominus enim cum in mundo fuit, fuit ipsum Divinum Verum quoad Humanum, et fuit ipsum Divinum Bonum quoad ipsum Esse vitae Suae, quod apud hominem vocatur anima ex patre, conceptus enim {29}fuit (c)ex Jehovah; Jehovah in Verbo est Divinum Bonum Divini Amoris, quod est Esse omnium vitae; inde est quod solus Dominus fuerit Unctus Jehovae ipsa essentia et ipso actu, quoniam Divinum Bonum fuit in Ipso, et Divinum Verum procedens ex illo Bono in Humano Ipsius cum fuit in mundo, videantur loca citata n. 9194, 9315 fin., reges autem terrae non fuerunt uncti Jehovae, sed repraesentarunt Dominum, Qui solus Unctus Jehovae, ac ideo sacrosanctum fuit laedere reges terrae propter unctionem; at unctio regum terrae fiebat per oleum, unctio autem Domini quoad Divinum Humanum facta est per ipsum Divinum Bonum Divini Amoris {30} quod oleum {31}repraesentabat; inde est quod dictus fuerit Messias et Christus, Messias in lingua {32}Hebraea significat unctum, similiter Christus in lingua Graeca, Joh. i 42 [A.V. 41], iv 25; ex his 12 constare potest quod ubi in Verbo dicitur `Unctus Jehovae,' intelligatur, Dominus, ut apud Esaiam, Spiritus Domini Jehovih super Me, ideo unxit Jehovah Me ad evangelizandum pauperibus; misit Me ad obligandum fractos corde, ad praedicandum captivis libertatem, lxi 1;

quod Dominus quoad Divinum Humanum sit Quem unxit Jehovah constat apud Lucam, {33} ubi Dominus id aperte dicit his verbis, Traditus est Jesu liber Esaiae prophetae; et revolvit librum, et invenit locum ubi erat scriptum, Spiritus Domini super Me, propter quod unxit Me ad evangelizandum pauperibus misit Me, ad sanandum contritos corde, ad evangelizandum vinctis remissionem, et caecis visum, ad dimittendum sauciatos cum remissione, ad praedicandum annum Domini acceptum; postea convolvens librum, dedit ministro, ac consedit, omnium autem in synagoga oculi erant detenti in Ipsum; coepit dicere ad illos, Hodie impleta est scriptura haec in auribus vestris, vi 17-21:

{34}apud Danielem, 13 Scito ergo et percipito, ab exitu Verbi usque ad restituendum, et ad aedificandum Hierosolymam usque ad Messiam principem, septimanae septem, ix 25;

`aedificare Hierosolymam' est instaurare Ecclesiam, `Hierosolyma' enim est Ecclesia, n. 3654; `Messias princeps' seu Unctus est Dominus quoad Divinum Humanum: apud eundem, Septimanae septuaginta decisae sunt ad obsignandum visionem et prophetam, et ad unguendum sanctum sanctorum, ix 24;

`obsignare visionem et prophetam' est concludere illa quae in Verbo de Domino dicta fuerunt ac complere illa, `ungere sanctum sanctorum' est {35}Divinum Humanum Domini in Quo fuit Divinum Bonum Divini Amoris, seu Jehovah. 14 Per `Unctum Jehovae' in sequentibus locis {36} etiam intelligitur Dominus: apud Davidem, Constiterunt reges terrae, et dominatores consultarunt una contra Jehovam et contra Unctum Ipsius: (m)Ego unxi regem Meum super Zionem montem sanctitatis Meae,(n) Ps. ii 2, 6;

`reges terrae' sunt falsa, et `dominatores' sunt mala, quae ab infernis, contra quae Dominus cum fuit in mundo, pugnavit, et quae vicit ac subjugavit; `Unctus Jehovae' est Dominus quoad Divinum Humanum, ex illo enim pugnavit; `Zion mons sanctitatis' super quem dicitur `unctus in regem' est regnum caeleste, quod est in bono amoris; hoc 15 regnum est intimum caeli et intimum Ecclesiae: apud eundem, Inveni Davidem servum Meum, oleo sanctitatis unxi eum, Ps. lxxxix 21 [A.V. 20];

per `Davidem' ibi intelligitur Dominus, ut quoque alibi, videatur n. 1888; `oleum sanctitatis quo Jehovah unxit Eum' est Divinum Bonum Divini Amoris, n. 886, 4582, 4638; quod sit Dominus Qui per `Davidem' ibi intelligitur, patet ab illis quae ibi praecedunt, et quae ibi sequuntur, dicitur enim, Locutus es in visione de Sancto tuo; ponam in mari manum Ejus, et in fluviis dextram Ejus; Ille vocabit Me, Pater meus Tu; etiam Ego primogenitum dabo Eum, altum regibus terrae; ponam in aeternum semen Ejus, et thronum Ejus sicut dies caelorum, vers. 20, 26-30 [A.V. 19, 25-29];

16 praeter plura: similiter alibi apud eundem, In Zione germinare faciam cornu Davidi, disponam lucem Uncto Meo; hostes ejus induam pudore, et super Ipsum florebit corona Ipsius, Ps. cxxxii 17, 18;

`quod etiam ibi Dominus per Davidem intelligatur, patet ab illis quae ibi praecedunt, ubi dicitur, Ecce audivimus de Eo in Ephrata, invenimus Eum in agris silvae; intrabimus in habitacula Ejus, incurvabimus nos scabello pedum Ejus; sacerdotes Tui induentur justitia, et sancti Tui jubilabunt, propter Davidem servum Tuum, ne avertas facies Uncti Tui, vers. 6-9 seq.;

ex quibus constare potest quod Dominus quoad Divinum Humanum Suum ibi intelligatur per Davidem, Unctum Jehovae: apud Jeremiam, 17 Super montibus insectati sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis; spiritus narium nostram, Unctus Jehovae; captus est in foveis eorum, de quo dixeramus, In umbra {37}Illius vivemus inter gentes, Threni iv 19, 20;

ibi etiam per `Unctum Jehovae' intelligitur Dominus, agitur enim ibi de impugnatione Divini Veri a falsis et malis, quod significatur per quod super montibus insectati sint, et in deserto insidiati {38}; `spiritus narium' est ipsa vita caelestis quae a Domino, {30}n. 9818. {40}Ex his nunc sciri potest cur tam sacrosanctum {41}fuit laedere 18 Unctum Jehovae, ut etiam patet ex Verbo, ut in Libro 1 Schemuelis, Dixit David, Absit a Jehovah mihi, si fecero verbum hoc Domino meo, uncto Jehovae, et mittam manum meam in eum, quia unctus Jehovae Ille, {42} xxiv 7, 11 [A.V. 6, 10]:

et alibi, Dixit David ad Abischaium, Ne perde eum, {43}nam quis miserit manum in unctum Jehovae, et innocens sit? xxvi 9:(n) in Libro 2 Schemuelis, Dixit David ad illum qui dixit se occidisse Schaulem, Sanguis tuus super capite tuo, quia dixisti, Occidi unctum Jehovah, i 16:

et alibi, Dixit (x)Abischai, Num propter hoc non occidetur Schimei quod maledixit uncto Jehovae, xix 22 [A.V. 21];

quod Schimei ideo (x)Schelomonis jussu interfectus sit, videatur 1 Reg. ii 36-fin. 19 Septimo, quod usu communi receptum fuerit semet et alios ungere ad testificandum animi laetitiam ac benevolentiam, constat a sequentibus his locis: apud Danielem, Ego Daniel fui lugens tribus septimanis, panem desideriorum non comedi, ac caro et vinum non venit ad os meum, et {44}ungendo non unctus sum, usque dum implerentur tres septimanae dierum, x [2,] 3:

apud Matthaeum, Tu quando jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava, ne appareas hominibus jejunare, sed Patri tuo in occulto, vi 17;

`jejunare' est in luctu esse: apud Amos, Qui bibunt ex scyphis vini, et ex primitiis oleorum se ungunt, sed super confractione Josephi non afficiuntur dolore, vi 6:

apud Ezechielem, Lavi te aquis, et ablui sanguines tuos, et unxi te oleo, xvi 9; ibi de Hierosolyma, per quam significatur Ecclesia: apud Micham, Calcabis olivam, sed non unges te oleo, vi 15:

apud Moschen, Oleae erunt tibi in omni termino tuo, sed oleo non unges te, quia excutietur oliva tua, Deut. xxviii 40:

20 apud Esaiam, Ad dandum illis cidarim pro cinere, oleum gaudii {45}pro luctu, lxi 3:

apud Davidem, Unxit te Deus tuus oleo laetitiae {46}prae sociis tuis, Ps. xlv 8 [A.V. 7]:

apud eundem, (m)Disponis ante me mensam coram inimicis meis; pinguefacis oleo caput meum, Ps. xxiii 5:(n) apud eundem, Exaltabis sicut monocerotis cornu meum, consenescam in oleo viridi, Ps xcii 11 [A.V. 10]:

(m)apud eundem, Vinum (x)laetificat cor hominis, ad exhilarandum facies oleo, Ps. civ 15:(n) apud Marcum, Discipuli exeuntes unxerunt oleo multos infirmos, ac sanaverunt, vi 13:

apud Lucam, Jesus ad Simonem, Ingressus sum in domum tuam; et oleo caput Meum non unxisti, haec vero unguento unxit pedes Meos, vii [44,] 46;

ex his patet quod usu receptum fuerit ungere semet et alios oleo; non oleo sanctitatis, quo ungebantur {47}sacerdotes, reges, altare, et tabernaculum, sed oleo communi, ex causa quia hoc oleum significabat laetum et faustum quod est amoris boni; oleum autem sanctitatis significabat Divinum Bonum, de quo dicitur, Super carnem hominis non fundetur, et in qualitate ejus non facietis sicut illud, sanctum erit vobis: vir qui praeparaverit sicut illud, aut qui dederit ex eo super alienum, excidetur e populis suis, Exod. xxx 32, 33, 38. @1 hoc est$ @2 i nempe$ @3 cultus$ @4 Ecclesiae$ @5 influit enim$ @6 illud$ @7 i illo$ @8 posuerat$ @9 i dicit,$ @10 d et i ac$ @11 sint IT$ @12 , et quod$ @13 proprium, etiam$ @14 i etiam$ @15 praecipue$ @16 i ipse$ @17 et quia$ @18 illud Regnum$ @19 repraesentaret altered to repraesentaverit A, repraesentarent [repraesentaverit probably intended] I, repraesentaret T$ @20 i et$ @21 hoc est, illa quae$ @22 ad$ @23 i ipsum$ @24 Divinum Verum$ @25 id$ @26 apud Esajam prophetam$ @27 35 IT$ @28 i in Verbo$ @29 erat$ @30 i in Ipso$ @31 repraesentavit$ @32 originali$ @33 i Cap. iv 18 , 19, 20,$ @34 i similiter$ @35 Divinum Verum a Divino Bono, quod fuit Dominus quoad Humanum cum in mundo$ @36 i his$ @37 Ipsius$ @38 i sint$ @39 quapropter Ille per unctum Jehovae intelligitur$ @40 inde nunc$ @41 erat$ @42 i 1 Sam.$ @43 quis namque$ @44 unguendo$ @45 loco$ @46 pro IT$ @47 sancta, sacerdotes et reges$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church