Arcana Coelestia (Elliott) n. 9940

Previous Number Next Number See English 

9940. `Ad beneplacitum illis coram Jehovah': quod significet Divinum Domini, in illis, constat ex significatione `beneplaciti' cum de Jehovah, hoc est, Domino, quod sit ex Divino Ipsius, nam quod beneplacet Domino est Divinum quod ab Ipso apud hominem, {1}spiritum et angelum, est enim tunc in alio in quo spectatur, et sic beneplacet. Quae a Domino sunt, propius {2}vel remotius ab Ipso sunt, et dicuntur esse ex voluntate Ipsius, ex beneplacito, ex venia, et ex permissione; quae ex voluntate, proxime ab Ipso sunt; quae ex beneplacito, paulo remotius ab Ipso sunt; quae ex venia, adhuc remotius; et quae ex permissione, remotissime ab Ipso sunt; hi sunt gradus influxus et receptionis Divini, sed quilibet gradus innumerabilia continet, quae distincta sunt ab illis quae in altero gradu, et innumerabilia illa sunt arcana caeli, quorum modo pauca cadunt in intellectum humanum; sicut solum quae fiunt ex permissione, quae tametsi in {3}ultimo loco sunt, usque tamen ob innumerabilia arcana inibi, homo se confundit cum perspicit illa ex volutionibus rerum in natura, et ex apparentiis, et magis cum ex fallaciis sensuum; sed arcana permissionis respective pauca sunt ad arcana graduum superiorum, quae sunt quae fiunt ex venia, ex beneplacito, et ex voluntate. @1 id enim cum recipitur ab homine, placet, est enim tunc in alio, in quo spectatur, Divinum illud est bonum amoris et fidei a Domino in Dominum$ @2 et$ @3 infimo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church