Arcana Coelestia (Elliott) n. 9927

Previous Number Next Number See English 

9927. 'In intrando illo ad sanctum coram Jehovah, et in exeundo illo': quod significet in omni statu boni et veri in cultu, constat ex significatione `intrare ad sanctum' et `intrare coram Jehovah' quod sit cultus, de qua supra n. 9903, 9907; quod sit status boni et veri in cultu qui significatur, est quia omnia cultus apud gentem Israeliticam et Judaicam erant repraesentativa cultus interni, et cultus internus est ex bono et vero, seu ex affectione boni et ex fide veri. Quod sit omnis status (c)eorum qui significatur, est quia dicitur in intrando et in exeundo, et per `intrare et exire' significantur omnia status; quae enim sunt motus, sicut ambulare, ire, progredi, {1} significant statum cogitationum et affectionis illius rei de qua agitur, ita in communi sensu statum vitae; quod `ambulare' {2}id significet, videatur n. 519, 1794, 3335, 4882, 5493, (x)5605, 8417, 8420, pariter `progredi' et `proficisci,' n. 8103, 8181, 8397, 8557, et quod motus et progressiones in altera vita sint status, n. 1273-1277, 1376-1381, 2837, 3356, 9440; inde patet quod `intrare et exire' sit omne status vitae seu rei de qua agitur; et quia hic agitur de cultu ex bono et vero, est omnis status boni et veri in cultu, qui per `intrare et exire' significatur. 2 Quod intrare et exire id sit, est ex repraesentativis in altera vita; ibi enim eunt, ambulant, progrediuntur, intrant et exeunt, sicut in mundo, sed peraguntur omnia illa secundum statum vitae cogitationum et affectionum (c)eorum, videantur loca supra citata; quod etiam inde originem ducant, et quod sint correspondentiae, et sic apparentiae reales, non animadvertunt; {3} inde patet quod omnia quae motus sunt significent illa quae {4}sunt status vitae; proinde quod `intrare et exire' significent omnem statum vitae, {5}ita statum rei de qua agitur, a principio ad finem; inde est quod apud antiquos sollemnis {6}formula fuerit dicere quod sciant alicujus intrare et exire, seu introitum et exitum, cum intelligerent quod scirent omnem statum vitae ejus; et quoniam formula illa trahit originem ex correspondentiis in altera vita, de qua dictum est, ideo etiam in Verbo similiter dicitur, et ubi dicitur, simile significatur, ut in sequentibus his locis: in Libro 1 Samuelis, Vocavit Achisus (x)Davidem, et dixit ad eum, Rectus tu, et bonum in oculis meis exire tuum et intrare tuum mecum in castris, {7}quia non inveni in te malum, xxix 6;

`bonum in oculis exire tuum et intrare tuum' pro quod ei {8}beneplaceret omnis vitae ejus status: in Libro 2 Samuelis, 3 Nosti Abnerum, quod ad persuadendum tibi venerit, et ut cognoscat exitum tuum et introitum tuum, utque cognoscat omne quod facis, iii 25;

'cognoscere exitum et introitum' pro omnia cogitata et acta vitae, quare etiam dicitur, `utque cognoscat omne quod facit': in Libro 2 Regum, Sedere tuum, et exire tuum, et intrare tuum novi, et quod commoveris te contra Me, xix 27; Esai. xxxvii 28;

ibi de Sancheribo rege Assyriae; `nosse exire ejus et intrare ejus' pro omnia ejus consilii: apud Davidem, Jehovah custodiet te ab omni malo, custodiet animam tuam, Jehovah custodiet exitum tuum et introitum tuum ex nunc et usque in saeculum, Ps. cxxi 7, 8;

`custodire exitum et introitum' pro {9}omne vitae secundum statum boni et veri: apud Moschen, 4 Praeficiet Jehovah Deus spirituum {10}omni carni, virum super contionem, qui exeat coram illis, et qui intret coram illis, et qui educat illos, et qui introducat illos, ut non sit contio Jehovae sicut grex quibus non pastor, Num. xxvii 16, 17;

`qui exeat coram illis, et qui intret coram illis' pro qui ducat illos, ita quem in omni vitae statu spectent et sequantur: apud Johannem, Qui non intrans est per januam in caulam ovium sed ascendit aliunde, is est fur et latro; qui vero intrans est per januam, pastor est ovium. Ego sum {11}janua; per Me si quis intraverit, salvabitur, et intrabit et exibit, et pascuum inveniet, x 1, 2, 9;

intrare nempe caelum, {12}ita in bonum amoris et fidei, nam id bonum facit caelum; {13}quare `intrare et exire' est quoad omnem vitae statum a Domino duci, proinde ex libero cogitare et velle bonum, hoc est, ex 5 amore et fide, quae a Domino, nam illa faciunt liberum: apud Lucam, Jesus misit duodecim discipulos ad praedicandum regnum Dei, et dixit ad illos, In quam domum intraveritis, ibi manete, et inde exite, ix 4;

`intrare in domum, manere ibi, et inde exire' pro frui consociatione caelesti cum illis qui recipiunt Dominum fide et amore, nam in caelo, qui simul in una societate sunt, etiam in una domo sunt, et intrant ibi et exeunt; sunt enim in simili bono; qui autem in dissimili sunt, non ita possunt, et si intrant, non per januas, sed aliunde, intrant; qui non scit quod talia significentur, non scire potest quid {14}involvit quod 6 in domum quam intraverint, ibi manerent et exirent: apud Ezechielem, Cum intrabit princeps, via porticus (x)portae intrabit, et in via ejus exibit. Cum intrabit populus terrae ante Jehovam in festis statis, {15}intrans vero via portae septentrionis ad adorandum, exibit via portae meridiei; {15}intrans vero via portae meridiei, exibit via portae septentrionem versus, non revertetur via portae per quam intraverat, sed recta ante se exibit. Princeps autem in medio illorum cum {16}intrabunt illi, intrat, et cum exibunt illi, {17}exibit, xlvi 8-10; agitur ibi in sensu interno de novo caelo et de nova Ecclesia, et per `principem' significatur verum fidei ex bono amoris, quomodo id apud angelos in caelis, et apud homines Ecclesiae in terris intrat, et dein progreditur, cum per viam externam ad interiora, et cum per viam internam ad exteriora, describitur ibi per {18}introitum et exitum principis et populi terrae; `meridies' est status veri fidei in interno homine, et `septentrio' est status ejus in externo; {19}'introitus et exitus' est status vitae quoad (d)bonum et verum, ita quoad cultum; ex illis satis manifeste 7 sciri potest quod `intrare et exire' sint talia quae {20}sunt status vitae ex bono et vero; quid enim alioquin foret quod princeps intraret per {21}unam viam aut per aliam, ut et populus terrae? per `domum' enim seu templum ibi, in quod {22}introitus et e quo {23}exitus, significatur caelum et Ecclesia, videatur n. 3720, {24}per 'principem' verum fidei, n. 5044; {25}per `populum terrae' illi qui in caelo seu qui ab Ecclesia, n. 2928, {26}per `viam' id quod ducit ad verum, n. 627, 2333, {27}per `portam' doctrinale, n. 2851, 3187, {28}per `meridiem' ubi verum in luce, n. 9642, ita verum in interno homine, et {29}per `septentrionem' ubi verum in obscuro, n. 3708, ita verum in externo homine. @1 i proficisci,$ @2 et ire significet statum vitae$ @3 i sed usque constare potest illis qui sciunt quod spatia ibi non sint qualia in mundo, sed quod sint apparentiae ex statibus et veri;$ @4 After vitae$ @5 seu$ @6 formulae IT$ @7 quoniam$ @8 beneplaceat$ @9 omnem vitam$ @10 omnis carnis IT$ @11 Pastor ovium AIT$ @12 est T$ @13 ita$ @14 talis loquutio involvit$ @15 ingressus$ @16 intrat, intrabunt illi AIT$ @17 exibunt AIT$ @18 ingressum et egressum$ @19 ingressus et egressus$ @20 veri et boni$ @21 illam$ @22 ingressus$ @23 egressus$ @24 quod princeps sit$ @25 quod populus terrae, sint$ @26 quod via sit$ @27 porta quod sit$ @28 meridies quod sit$ @29 quod septentrio sit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church