Arcana Coelestia (Elliott) n. 9926

Previous Number Next Number See English 

9926. `Et audietur vox ejus': quod significet influxum veri apud illos qui in caelis et qui in terris, constat ex significatione `audiri' quod sit receptio et perceptio, de qua n. 5017, 5471, 5475, 7216, 8361, 9311, inde quoque influxus, nam quae recipiuntur et percipiuntur influent; et ex significatione `vocis' cum de Aharone, per quem repraesentatur Dominus, quod sit Divinum Verum, de qua n. 8813; vox enim est annuntiatum ejus, et quia est annuntiatum, est apud illos qui in caelis et in terris; nam Divinum Verum implet omnia caeli, et facit omnia Ecclesiae; tale annuntiatum repraesentabatur per vocem ex tintinnabulis auri cum Aharon intrabat ad sanctum coram Jehovah, et cum exibat, ut dicitur in {1}nunc sequentibus in hoc versu. Quod `vox' in Verbo significet Divinum Verum, quod auditur et 2 percipitur in caelis et in terris, constat a sequentibus his locis: apud Davidem, Vox Jehovae super aquis; vox Jehovae in virtute; vox Jehovae cum honore; vox Jehovae frangit cedros; vox Jehovae incidens ut flamma ignis; vox Jehovae trepidare facit desertum; vox Jehovae parturire facit cervas; sed in templo Ipsius quivis dicit gloriam, Ps. xxix 3-9;

agitur in illo Psalmo de Divino Vero, quod destruit falsa et mala; Divinum illud Verum est `vox Jehovae'; gloria autem quae dicitur, est Divinum Verum in caelo et in Ecclesia; quod `gloria' sit Divinum Verum, videatur n. 9429, et quod `templum' sit caelum et Ecclesia, 3 n. 3720: apud Johannem, Qui Pastor ovium est, huic ostiarius aperit, et oves vocem illius audiunt: oves Ipsum sequuntur, quia sciunt vocem Ipsius: alienum non sequuntur, quia non sciunt alienorum vocem. Et alias oves habeo quae non sunt ex ovili hoc, etiam illas oportet Me adducere, et vocem Meam audient: sed vos non estis ex ovibus Meis, nam oves Meae vocem Meam audiunt, et Ego cognosco (x)illas, et sequuntur Me, x 2-5, 16, 26, 27;

quod hic `vox' sit Divinum Verum procedens a Domino, ita Verbum, 4 manifeste patet; `alienorum vox' est falsum: apud Esaiam, Vox clamantis in deserto, Parate viam Jehovae, revelabitur enim gloria Jehovae: vox dicit, Clama; super montem altum ascende, evangelizatrix Zion, extolle cum virtute vocem tuam, evangelizatrix Hierosolyma; extolle, Ecce Dominus Jehovih in forti venit, xl 3, 5, 6, 9, 10; Joh. i 23;

`vox' ibi est annuntiatum ex Verbo de Adventu Domini, ita quoque est Divinum Verum, quod Verbum annuntiat; `desertum' est status Ecclesiae tunc, quae sicut in deserto, (m)quia Verbum non amplius intellectum; `gloria quae revelabitur' est {2} Verbum quoad interiora ejus; quod id sit `gloria,' videatur n. 9429; quod Jehovah, Cui via {3}pararetur, et {4} Dominus Jehovih, Qui in forti venturus, sit Dominus, patet, {5}nam 5 clare dicitur:(n) {6} apud Esaiam, Vox speculatorum tuorum, tollent vocem, cum oculo ad oculum viderint, quod {7}revertatur Jehovah Zionem, lii 8;

`speculatores' pro illis qui scrutantur scripturas de Adventu Domini; `vox' illorum est Verbum, quod est Divinum Verum ex quo: apud Jeremiam, Factor terrae, per intelligentiam Suam extendit caelos, ad vocem quam dat Ille, multitudo aquarum in caelis, x 12, 13, li [15,] 16;

`vox' pro Divino Vero, {8}'aquae' pro veris quae in caelis et ex caelis; quod `aquae' in Verbo sint vera, videatur n. 2702, 3058, 3424, 4976, 5668, 8568, 9323, ut quoque in Apocalypsi, 6 Vox Filii hominis sicut sonitus aquarum multarum, i 15:

Audivi vocem e caelo tanquam vocem aquarum multarum, xiv 2: et apud Davidem, Vox Jehovae super aquis, Jehovah super aquis magnis, P. xxix 3:

apud Joelem, Jehovah edidit vocem Suam coram exercitu Suo, quia innumerus qui facit Verbum Ipsius, ii 11;

`vox' etiam ibi pro Divino Vero, etiam Verbum quod faciunt: apud eundem, Jehovah ex Hierosolyma dabit vocem Suam, ut contremiscant caeli et terra, iv (x)16 [A.V. iii 16]:

apud Davidem, Regna terrae, psallite Domino, equitanti super caelo caeli antiquitatis, ecce dabit in voce vocem roboris, Ps. lxviii 33, 34 [A.V. 32, 33]:

apud Johannem, Dico vobis quod veniet hora quando mortui audient vocem Filii {9}Dei, et qui audient vivent, v 25;

quod `vox' ibi sit Divinum Verum, proinde Verbum Domini, patet:

apud Ezechielem, 7 Sustulit me Spiritus, et audivi post me vocem terrae motus magni, Benedicta gloria Jehovae, et vocem alarum animalium, et vocem rotarum, et vocem terrae motus magni, iii 12, 13:

et dein, Vox alarum cheruborum audita est usque ad atrium exterius, sicut vox Dei Schaddai cum loquitur, x 5;

`vox' etiam ibi est Divinum Verum, `cherubi' enim significant providentiam et custodiam Domini ne accessus sit ad Ipsum, et in caelum, nisi per bonum quod amoris, n. 9277 fin., 9509; `vox alarum et vox rotarum' sunt vera spiritualia. 8 In hoc versu, {10}in quo de Aharone agitur, est sonus seu clangor (x)ex tintinnabulis, qui dicitur vox; etiam alibi in Verbo sunt soni et clangores ex {11} buccinis, ut et sonitus et clangores ex tonitribus, qui dicuntur voces, et per (x)illos pariter significantur Divina Vera, videatur n. 7573; praeterea etiam soni instrumentorum musicorum varii generis (t)significant similia, sed quae {12}sonum edunt stridulum et discretum, {13}significant Divina Vera spiritualia, quae autem sonum edunt continuum, Divina Vera caelestia, n. 418-420, 4138, 8337; inde patet quod per `sonos' seu `voces tintinnabulorum' significentur Divina Vera spiritualia; nam vestes Aharonis, et in specie pallium, in cujus fimbriis circumcirca erant, repraesentabant regnum seu caelum spirituale Domini, n. 9814, 9825. @1 d nunc i mox$ @2 i Divinum Verum seu$ @3 parabitur$ @4 i quoque$ @5 quia$ @6 i similiter alibi$ @7 revertetur IT$ @8 aquae quae in coelis, sunt vera ibi, nam aquae in Verbo significant vera,$ @9 hominis AI$ @10 ubi$ @11 i tubis seu$ @12 sonant stridule et discretim$ @13 After continuum,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church