Arcana Coelestia (Elliott) n. 991

Previous Number Next Number See English 

991. 'Ad omnes pisces maris': quod significet scientifica, constat a significatione 'piscis': pisces in Verbo significant scientifica quae oriuntur ex sensualibus; sunt enim triplicis generis scientifica: intellectualia, rationalia et sensualia; omnia inseminantur memoriae seu potius memoriis, et in regenerato inde a Domino per internum hominem evocantur; haec scientifica quae a sensualibus, ad sensationem seu perceptionem hominis cum vivit in corpore, veniunt, nam ab illis cogitat; cetera quae interiora sunt, non ita, priusquam exuto corpore in alteram vitam venit. Quod 'pisces seu reptilia' quae aquae producunt, significent scientifica, videatur prius n. 40; et quod 'cetus seu balaena' communia scientificorum, n. 42; et praeterea constare potest ab his in Verbo locis: apud Zephaniam, Deficere faciam hominem et bestiam; deficere faciam avem caelorum, et pisces maris, i 3;

ubi 'avis caelorum' pro rationalibus, 'pisces maris' pro rationalibus inferioribus seu pro cogitatione hominis ex scientificis sensualibus: apud Habakkuk, Facies hominem sicut pisces maris, sicut reptile, cui non dominans, i 14;

'facere hominem sicut pisces maris' pro prorsus sensualem: apud Hosheam, Lugebit terra, et languebit omnis habitans in ea, quoad feram agri, et quoad avem caelorum; et etiam pisces maris colligentur, iv 3;

hic 'pisces maris' pro scientificis ex sensualibus: apud Davidem, Omnia posuisti sub pedes Ipsius,... bestias agrorum, volucrem caelorum, et pisces maris, transeuntem tramites marium, Ps. viii 7-9 [A.V. 6-8];

ubi de dominio Domini apud hominem; 'pisces maris' pro scientificis; quod 'maria' significent congregationem scientificorum seu cognitionum, videatur prius, n. 28: apud Esaiam, Moerebunt piscatores, et lugebunt omnes projicientes in flumen hamum, et expandentes rete super facies aquarum languescent, xix (x)8;

'piscatores' pro iis qui sensualibus solum fidunt et ex iis falsa excludunt; agitur ibi de 'Aegypto' seu scientifico.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church