9895. `Contra juncturam ejus supra cingulum ephodi': quod significet ubi conjunctio omnium proxime intra colligamentum externum, per quod omnia continentur in nexu et in forma, constat ex significatione `contra juncturam ephodi' quod sit ubi conjunctio omnium quae per ephodum significantur, quae sunt bona et vera in regno spirituali in forma externa, n. 9824, ex significatione `supra cingulum ephodi' quod sit proxime intra colligamentum externum, per quod omnia continentur in nexu et in forma, nam per `supra' significatur intra, quia per superiora interiora, n. 2148, 3084, 4599, 5146, 8325; et per `cingulum ephodi' colligamentum externum, per quod omnia continentur in nexu et in forma, n. 9828, 9837. [2] Quomodo cum his se habet, paucis dicetur: quod per alligationem pectoralis ad umeralia {1} superius, interius, et inferius, significetur {2}conjunctio omnium caeli, supra n. 9891 ostensum est, et quod per hanc ultimam alligationem, quae supra cingulum, conservatio illorum {3}a parte infima, ubi bonum et verum sistitur in forma naturali, {4} n. 9893; quod illa quae infima sunt, seu quae ultima, contineant superiora seu interiora in nexu et in forma, videatur n. 9828; id infimum seu ultimum repraesentatur per cingulum ephodi, n. 9828, 9837, at quod proxime intra seu supra est, {5}repraesentatum est per id quod est contra juncturam supra cingulum, ubi pectorale ephodo inferius alligatum est. @1 i ephodi$ @2 conservatio$ @3 in$ @4 videatur$ @5 repraesentatur$