Arcana Coelestia (Elliott) n. 9887

Previous Number Next Number See English 

9887. `Et dabis super umeros ephodi': quod significet sic sustentationem caeli et conservationem boni et veri ibi omni opera et potentia, constat ex significatione `dare super umeros ephodi' quod sit sustentatio {1} et conservatio boni et veri {2}in caelis; quod sit sustentatio, {3}videatur mox supra n. (x)9886, quod sit conservatio omni opera et potentia, {4} n. 9836; quod sit sustentatio caeli per Divinum procedens a Domino, ut et conservatio boni et veri ibi, est quia per `pectorale,' quod per funiculos alligabatur umeralibus ephodi, et sic sustentabatur {5}, significatur Divinum Verum {6}procedens ex Divino Bono Domini, n. 9823, {7}ita omnia bona et vera in complexu {8}quae faciunt caelum, n. 9879. @1 i coeli,$ @2 ibi$ @3 nunc supra n. 9885 dictum est$ @4 i videatur$ @5 i et conservabatur$ @6 elucens$ @7 tum$ @8 proinde$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church