Arcana Coelestia (Elliott) n. 9886

Previous Number Next Number See English 

9886. `Et duas extremitates duorum funiculorum dabis super duabus fundis': quod significet modum conjunctionis cum sustentantibus in extremis, constat ex significatione `extremitatum' quod sint ultima seu extrema, de qua supra n. 9882; ex significatione `funiculorum' quod sint conjunctio indissolubilis, de qua etiam supra n. 9880; modus conjunctionis significatur per `dare illos super fundis'; et ex significatione `fundarum quae super umeris' quod sint {1}existentia et subsistentia, de qua n. 9847, 9851; quod etiam {2}sint sustentatio, est quia super umeris erant, et per `umeros' significantur (x)sustentantia, quoniam sustinent et portant. @1 existere et subsistere$ @2 sit sustentare$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church