9873. Ex his nunc constare potest quid significatum est per duodecim lapides pretiosos in pectorali judicii, quod nempe omnia bona et vera caeli in suo ordine; caelum est distinctum in duo regna, caeleste et spirituale; bonum regni caelestis repraesentatum est per binos ordines primos, qui erant a latere dextro ibi, et bonum regni spiritualis per binos ordines sequentes, qui erant a latere sinistro; bonum internum regni caelestis est bonum amoris in Dominum, hoc bonum est quod intelligitur per amorem caelestem boni; bonum autem externum regni caelestis est bonum amoris mutui, hoc bonum est quod intelligitur per amorem caelestem veri; bonum autem internum regni spiritualis est bonum charitatis (x)erga proximum, hoc bonum est quod intelligitur per amorem spiritualem boni; et bonum externum regni spiritualis est bonum fidei, hoc bonum est quod intelligitur per amorem spiritualem veri; quod bona et vera in eo ordine constituant caelos, videatur n. 9468, 9473, 9680, 9683, 9780; [2] inde nunc patet quid repraesentatum est per duodecim lapides, qui Urim et Thumim {1}dicebantur; quomodo autem Divina Vera quae responsa fuerunt, per illos manifestata fuerint, {2} infra n. 9905 dicetur; quod ibi bonum amoris primo loco fuerit, et verum fidei ultimo, constat ex primo lapide qui rubinus, et ex ultimo qui jaspis, ita ex colore primi lapidis qui ruber, et ultimi qui albus, uterque pellucens; quod `rubrum' significet bonum amoris, videatur n. 3300, 9467, et quod `album' verum fidei, n. 3301, 3993, 4007, 5319. [3] Simile quod per lapides in pectorali, etiam per contexturas in ephodo significatum est; ephodum contextum erat ex hyacinthino, purpura, coccineo dibapho, et byssino, {3}ut patet a vers. 6 hujus capitis, et per `hyacinthinum' significatum est verum amoris caelestis, per `purpuram' bonum amoris caelestis, per `(x)coccineum dibaphum' bonum amoris spiritualis, et per `byssinum' verum amoris spiritualis, {4}n. 9833; causa {5}erat quia `ephodum' significabat caelum in ultimis, similiter ac `pectorale,' n. 9824; sed bona et vera recensentur ibi in alio ordine, quia `ephodum' significabat caelum spirituale {6}, `pectorale' autem totum caelum a primo ad ultimum; et quia habitaculum cum tentorio etiam repraesentabat caelum, n. 9457, 9481, 9485, 9615,' ideo contextura cortinarum et velorum ejus pariter ex hyacinthino, purpura, coccineo dibapho, et byssino erat, videatur cap. praecedens xxvi 1, 31, 36, xxvii 16, (d)et n. 9466-9469.(s) [4] Praeterea sciendum {7}quod SAPPHIRUS in communi sensu significet externum regni caelestis, ac SCHOHAM externum regni spiritualis; {8}et quia id duo illi lapides significabant, ideo erant lapides medii ultimorum ordinum, nempe sapphirus lapis medius in secundo ordine, et schoham lapis medius in quarto; lapides {9} secundi ordinis significabant bonum externum regni caelestis, quod {10}vocatum est amor caelestis veri, et lapides quarti ordinis significabant bonum externum regni spiritualis, quod {10}vocatum est amor spiritualis {3}veri, videantur quae supra in hoc articulo de illis dicta sunt. [5] Quod sapphirus significet externum regni caelestis, patet a locis in Verbo ubi nominatur, ut in Libro Exodi, Septuaginta ex senioribus viderunt Deum Israelis, et sub pedibus Ipsius sicut opus sapphiri, et sicut substantia caeli quoad munditiem, xxiv 10;
ita describitur externum regni caelestis, nam dicitur sub pedibus Ipsius, {11}quod est externum, et ubi Deus Israelis, hoc est, Dominus, ibi est caelum: apud Esaiam, Afflicta et procellis jactata, nec consolationem nacta; ecce dispono cum stibio lapides tuos, et fundamenta tua ponam in sapphiris, liv 11;
agitur in eo capite de regno caelesti; fundamenta, quae ponentur in sapphiris, sunt externa {12}ibi, nam fundamenta substrata sunt: [6] apud Jeremiam, Albi Naziraei ejus prae nive, candidi erant prae lacte, rubuerunt ossa prae margaritis, sapphirus polities eorum, Threni iv 7;
`Naziraei' repraesentabant caelestem hominem, {13}ideo dicitur quod `sapphirus polities eorum'; `polities' est externum: apud Ezechielem, Super expansum quod super capite Cheruborum, quasi aspectus lapidis sapphiri, similitudo throni, et super similitudine throni quasi aspectus hominis sedentis super illo, i 26, x 1;
ibi etiam externum regni caelestis per sapphirum describitur, nam quod supra expansum est, seu {14}quod circumcirca est, id extra est; intimum est `sedens super throno.' [7] Sicut lapis sapphirus significat externum regni caelestis, ita lapis schoham {15} externum regni spiritualis; ideo quoque hic lapis erat qui super binis umeralibus ephodi cum insculptis nominibus filiorum Israelis ponebatur, de quibus in vers. 9-14 hujus capitis; per ephodum enim repraesentabatur externum regni spiritualis, n. 9824. Quia schoham et sapphirus in communi sensu `externa duorum caelorum' significabant, ideo etiam ponebantur in medio trium lapidum secundi et quarti ordinis, ut supra dictum est; {17}nam medium involvit totum, similiter ac de pallio, per quod in communi sensu repraesentatum est regnum spirituale, quia medium, ut (d)supra n. 9825 (d)ostensum est. (m){18}Quia bini illi lapides involvunt omne, quod reliqui in ordinibus illis significabant, ideo dicitur apud Hiobum, Sapientia non aequiparatur auro Ophiro, schoham pretioso et sapphiro, xxviii 16.(n) @1 dicta sunt$ @2 i ex Divina Domini Misericordia$ @3 videatur$ @4 i videatur$ @5 est$ @6 i in ultimis$ @7 d quod i quia$ @8 ideo sapphirus erat lapis medius lapidum secundi ordinis, et schoham medius lapidum quarti ordinis$ @9 i enim$ @10 appellatum$ @11 d coelum enim in Verbo vocatur scabellum pedum Domini, et quoque habitaculum$ @12 illius Regni$ @13 inde$ @14 circum$ @15 i significat$ @16 id$ @17 et$ @18 quoniam bini hi lapides simile quod reliqui tres simul significabat$