9872. `Tarshish, et schoham, et jaspis': quod significet spiritualem amorem veri, in quem desinunt superiora, constat ex illorum lapidum significatione, quam trahunt ex suis coloribus; color enim omnium hujus ordinis accedit ad candorem ex caeruleo; quod tarshish significet spiritualem amorem veri, constat ex locis in Verbo ubi nominatur, ut apud Ezechielem, Ecce quattuor rotae juxta cherubos; aspectus rotarum ad instar lapidis tarshish, i 16, x 9;
`rotae (x)cheruborum' significant simile cum bracchiis et pedibus apud hominem, nempe potentiam agendi et progrediendi; quae est veri ex bono, videatur n. 8215; inde est quod aspectus illarum esset ad instar lapidis tarshish; tarshish enim est verum ex bono spirituali, cui potentia: [2] apud Danielem, Sustuli oculos et vidi, ecce vir indutus linteis, cujus lumbi cincti auro Uphasi, et corpus ejus sicut tarshish, facies ejus sicut fulguris, et oculi sicut faces ignis, x (5,) 6;
`vir indutus {1}linteis' erat angelus ex caelo; `linteum' significat verum quod investit bonum, n. 7601, `lumbi' significant amorem conjugialem, qui est boni (d)et veri, n. 3021, (x)4280, 5050-5062; inde est quod lumbi dicantur `cincti auro Uphasi,' `aurum' enim est bonum amoris, n. 113, 1551, 1552, 5658, 9490, 9510; corpus autem ex correspondentia significat bonum amoris caelestis, et quoque bonum amoris spiritualis, n. 6135; et externum ejus significat verum ex illo bono; inde est quod corpus ejus apparuerit sicut tarshish; ita quod (x)tarshish sit verum amoris spiritualis. [3] Quod schoham, qui est lapis secundus in (x)hoc ordine, significet vera fidei ex amore, videatur ostensum n. 9476, 9841. Quod jaspis, qui est tertius lapis hujus ordinis et ultimus, significet verum fidei, constat apud Johannem in Apocalypsi, Luminare {2}civitatis sanctae Hierosolymae simile lapidi pretiosissimo, sicut lapidi jaspidi, instar crystalli splendenti, xxi 11;
per `sanctam Hierosolymam' significatur Ecclesia huic (x)nostrae successura, per `luminare ejus' verum fidei, et inde intelligentia, n. 9548, 9551, 9555, 9558, 9561, 9684; quapropter id assimilatur `lapidi jaspidi, instar crystalli splendenti'; `crystallum' etiam est verum fidei -ex bono': apud eundem, Structura muri sanctae Hierosolymae erat jaspis, et urbs aurum purum simile vitro puro, xxi 18;
murus illius urbis dicitur jaspis, quia per `murum' significatur verum fidei {3}tutans Ecclesiam, n. 6419; et quia per `murum' id significatur, ideo primus lapis fundamentorum illius dicitur jaspis, vers. 19, ibi; fundamentum enim est verum fidei ex bono, n. 9643. @1 linteo IT$ @2 urbis$ @3 defendens$