Arcana Coelestia (Elliott) n. 9858

Previous Number Next Number See English 

9858. `Opere excogitatoris': quod significet ex intellectuali, constat ex significatione `excogitatoris' quod sit intellectuale, de qua n. 9598, 9688. Quod dicatur ex intellectuali, est quia regnum spirituale Domini, quod (x)repraesentatur per vestes Aharonis, est intellectuale caeli, sicut regnum caeleste est (t)voluntarium ejus; {1}quod intellectuale et voluntarium apud hominem correspondeat illis caelis, videatur n. 9835. @1 ita enim correspondent intellectuali et voluntario apud hominem$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church