9857. `Et facies pectorale judicii': quod significet quod {1}spectat Divinum Verum elucens ex Divino Bono, constat ex significatione pectoralis' quod sit Divinum Verum elucens ex Divino Bono Domini in ultimis, de qua n. 9823; id vocatur `pectorale judicii' quia dabat responsa, et per illa revelabat Divinum Verum: per `judicium' etiam in Verbo significatur Divinum Verum, proinde doctrina (c)ac vita secundum illam; inde nunc est quod pectorale hoc dicatur `pectorale judicii,' et quoque `judicium' in sequentibus hujus capitis, Portabit Aharon judicium filiorum Israelis super corde suo coram Jehovah jugiter, vers. 30; et cum Joschua eligeretur in ducem super populo, dicitur quod staret coram Eleazare sacerdote, qui interrogaret eum per judicium Urim coram Jehovah, Num. xxvii 21. [2] Quod `judicium' sit {2}Divinum Verum ac inde intelligentia, consequenter quod sit doctrina et vita secundum illam, constat a pluribus locis in Verbo, ut a sequentibus: apud Esaiam, Vinea Jehovae Zebaoth domus Israelis; exspectavit judicium, sed ecce suppuratio, justitiam sed ecce clamor, v 7;
`exspectare judicium' est intelligentiam ex Divino Vero, et vitam secundum praecepta: apud eundem, Sedit super throno in veritate, in tabernaculo Davidis, judicans et quaerens judicium, xvi 5;
ibi de Adventu Domini; `thronus super quo sessurus' est Divinum Verum procedens ab (x)Ipso, et inde regnum spirituale {3}, videatur n. 2129, (a)5313, 6397, 8625, 9039, `judicare judicium' est docere Divinum Verum', et `quaerere judicium' est receptionem ejus apud hominem: [3] apud eundem, In die illo erit Jehovah in cidarim decoris reliquiis populi Sui, et in spiritum judicii sedenti super judicio, xxviii (x)5, 6;
`cidaris decoris' cum de Jehovah, hoc est, Domino, est (t)Divina Intelligentia, videatur supra n. 9827, et `spiritus judicii' `est' sapientia ex Divino Vero, n. 9818; `sedenti super judicio' (x)est {5} qui de Divino Vero instruit, {6}seu id docet: apud eundem, Jehovah implevit Zionem judicio et justitia, xxxiii 5;
`Zion' pro Ecclesia caelesti, `impleri judicio' pro intelligentia ex Divino Vero, et `impleri justitia' pro sapientia ex Divino Bono: [4] apud eundem, Quis direxit Spiritum Jehovae, cum quo deliberavit, ut intelligentem redderet illum, et instrueret illum viam judicii, et doceret illum scientiam, et viam intelligentiae ostenderet illi? xl 13, 14;
`Spiritus Jehovae' est Divinum Verum, n. 9818; quod `instruere illum viam judicii' sit scientem, intelligentem, et sapientem reddere, patet: apud Jeremiam, Ciconia in caelo novit tempora stata sua, at populus Jehovae non noverunt judicium Jehovae; quomodo dicitis sapientes nos, et lex Jehovae nobiscum? viii 7(, 8);
`non nosse judicium Jehovae' pro Divinum Verum, ex quo sapientia; ideo dicitur `quomodo dicitis sapientes nos?' [5] apud eundem, Vae aedificanti domum suam sine justitia, et hyperoa sua sine judicio! xxii 13;
`aedificare hyperoa sine judicio' pro imbuere non vera: apud Hoscheam, Desponsabo te Mihi in aeternum in justitia et in judicio, et desponsabo te Mihi in veritate, ii (19,) 20;
{7}`desponsare in judicio' pro conjungere per Divinum Verum, ita per fidem et fidei vitam': apud Amos, Fluat sicut aqua judicium, et justitia sicut torrens fortis, v 24:
apud eundem, Convertitis in fel judicium, et fructum justitiae in absinthium, vi 12;
`judicium' etiam ibi pro intelligentia ex Divino Vero, et inde vita: [6] apud Zephaniam, Jehovah in matuta judicium Suum dabit in lucem, iii 5;
`judicium dare in lucem' pro revelare Divinum Verum: apud Moschen, Omnes viae Jehovae judicium, Deut. xxxii 4:
apud Davidem, Jehovah, veritas Tua usque ad aetheres, justitia Tua sicut montes Dei, judicia Tua abyssus magna, Ps. xxxvi 6, 7 (A.V. 4, 5):
apud eundem, Jehovah educet sicut lucem justitiam tuam, et judicium tuum sicut meridiem, Ps. xxxvii 6:
apud eundem, Vocem meam audi juxta misericordiam Tuam, Jehovah, juxta judicia Tua vivifica me, Ps. cxix 149;
in locis illis' `judicium' et `judicia' pro Divino Vero: [7] apud Lucam, Vae vobis Pharisaeis! praeteritis judicium et amorem Dei; haec oportebat facere, xi 42;
`praeterire judicium Dei' pro Divinum Verum, et `praeterire amorem Dei' pro Divinum Bonum, (c)ac vitam ex utroque; quia etiam vita intelligitur, dicitur quod illa oporteat facere: apud Esaiam, Exaltetur Jehovah Zebaoth in judicio, et Deus sanctificetur in justitia, v (x)16:
apud eundem, Super throno Davidis ad stabiliendum regnum in judicio et justitia, a nunc et usque in aeternum, ix 6 (A.V. 7):
apud eundem, Proferte consilium, facite judicium, pone sicut noctem umbram tuam in medio meridiei, xvi 3;
`facere judicium' pro secundum verum Divinum: [8] apud Jeremiam, Suscitabo Davidi germen justum, (d)qui faciet judicium et justitiam in terra, xxiii 5, xxxiii 15:
apud Ezechielem, Si vir fuerit justus, qui fecerit judicium et justitiam, in statutis Meis ambulat, et judicia Mea custodit, ad faciendum veritatem, justus hic, vivendo vivet, xviii 5, 9:
apud Zephaniam, Quaerite Jehovam, omnes mansueti (x)terrae, qui judicium Ipsius fecerunt, ii 3;
`judicium Dei facere' pro Divinum Verum seu secundum (x)illud: apud Esaiam, Dedi spiritum Meum super Illum; judicium gentibus proferet, non exstinguet, neque confringet, donec posuerit in terra judicium, xlii 1, 4;
ibi de Domino; `proferre gentibus judicium' et `ponere in terra judicium' pro docere {8} Divinum Verum, et id in Ecclesia instaurare: apud eundem, Lex a Mecum exibit, et judicium Meum in lucem populorum {9}exsuscitabo, li 4;
{10} `judicium' pro Divino Vero, `in lucem populorum' pro ad illustrationem: apud Johannem, In judicium in mundum hunc venio, ut non videntes videant, videntes autem caeci fiant, ix 39;
`in judicium venire in mundum' {11}pro ad revelandum Divinum Verum, quod facit videre illos qui a Domino sapiunt, et caecutire illos qui a semet, ita qui docti audiunt': apud Jeremiam, Jura per vivum Jehovam in veritate, in judicio et in justitia, iv 2:
apud eundem, Non judicans judicium ad sanitatem, medicamenta restitutionis non tibi, xxx 13:
[10] apud Davidem, Justitia et judicium fulcrum throni Tui; misericordia et veritas consistent ante facies Tuas, Ps. lxxxix 15 (A.V. 14);
`justitia' pro bono quod misericordiae, et `judicium' pro vero quod fidei, inde dicitur etiam `misericordia et veritas': apud Ezechielem, Hierosolyma mutavit judicia Mea in impietatem prae gentibus, et statuta Mea prae terris; ideo faciam in te judicia in oculis gentium, et dispergam omnes reliquias Tuas, v 6-8, 10, 15;
`mutare (x)judicia' pro vera quae sunt status civilis; {12}quod illa significentur per judicia quando etiam statuta nominantur, videatur n. 8972; at `facere judicia' est judicare vel ad mortem, quod est damnatio, vel ad vitam, quod est salvatio; {13}salvatio vel damnatio etiam significatur per `judicium,' ubi dicitur `dies' vel `hora judicii,' ut Matth. xi (x)22, 24, xii 36, 41, 42; Luc. x 14, xi 31, 32; Joh. v (28,) 29; Apoc. (x)xviii 10, xiv 7; {14}simile etiam per `judicium,' {15} ubi de officio judicis agitur, ut Matth. v 21, 22, vii 1, 2, xxiii 14, (x)33,; Joh. v 24, 26, 27, vii 24, viii 15, 16, xii 31, 47, 48; Luc. vi 37, xii 13, 14, 56, 57, xix (x)21, 22, xx 47, (xxii 30;) Marc. xii (x)40; Esai. xli 1, (x)iii 14; Jer. xxv 31, xlviii 21; Joel. iv 12 (A.V. iii 12); Ps. vii 8, 9 (A.V. 7, 8); Ps. ix 5, 8, 9 (A.V. 4, 7, 8); Lev. xix 15; Deut. i 16, 17, xxv 1; Apoc. xvii 1, xviii 10, xx 12, 13. @1 d ad i spectat cp n. 9856$ @2 verum a Divino$ @3 i Ipsius$ @4 pro$ @5 i illi$ @6 et$ @7 in judicio pro in Divino Vero, et inde intelligentia$ @8 i et instaurare$ @9 excitabo$ @10 i similiter,$ @11 pro revelare Divinum Verum, quod facit videre illos qui simplices audiunt, quia non a semet sed a Domino sapiunt, et caecutire illos, qui quia docti ex se sapiunt$ @12 illa significantur$ @13 simile per diem et horam judicii significatur apud$ @14 et simile$ @15 i pluribus aliis in locis$