Arcana Coelestia (Elliott) n. 9849

Previous Number Next Number See English 

9849. `Lapides recordationis filiis Israelis': quod significet ex misericordia in perpetuum regno spirituali, constat ex significatione `lapidum recordationis super umeris ephodi' quod sint conservatio boni et veri ex misericordia in perpetuum; quod `lapides {1} super umeris' sint conservatio boni et veri, constat ex illis quae n. 9836 ostensa sunt, et quod `recordatio' cum de Domino, sit misericordia {2}, constabit ex sequentibus; et ex significatione `filiorum Israelis' quod sint regnum spirituale Domini, de qua supra n. 9842. Dicitur in Verbo de Jehovah, hoc est, Domino, quod recordetur, et quod non recordetur, et per id significatur {3}quod tunc fit ex misericordia, sive (t)sit conservatio sive liberatio; similiter ac quod videat, audiat, cognoscat, et quod non videat, non audiat, et non cognoscat, per quae etiam miserationes et non miserationes significantur quod ita dicatur, est ex similitudine cum homine, et ex apparentia; cum enim homo avertit se a Domino, quod fit cum {4}malum facit, tunc, quia Dominus ei a tergo est, apparet ei sicut Dominus non videat illum, non audiat et cognoscat illum, nec recordetur ejus, cum tamen id apud hominem est, inde ex apparentia ita dicitur in Verbo; vicissim autem cum homo vertit se ad Dominum, quod fit cum bene facit, videantur loca citata n. 9306; quisque scire potest quod de Domino non praedicari possit recordari seu meminisse, quoniam praeterita et futura in Ipso sunt aeterna, hoc est, praesentia ab aeterno in aeternum. [2] Quod `recordari' cum de Domino, sit misereri, ac ita conservare aut liberare ex misericordia, constat a sequentibus his locis: apud Davidem, (x)Notam fecit Jehovah salutem Suam, coram oculis gentium revelavit justitiam Suam, recordatus misericordiae Suae et veritatis Suae domui Israelis, Ps. xcviii 2 (,3):

apud eundem, Jehovah in humilitate nostra recordatus est nostri, quia in aeternum misericordia Ipsius, Ps. cxxxvi 23:

apud eundem, Peccatorum pueritiae meae et praevaricationum mearum ne recorderis, juxta misericordiam Tuam recorderis mei Tu, propter bonitatem Tuam, Jehovah, Ps. xxv 7:

apud eundem, Recordatus est illis foederis Sui, et paenituit Ipsum ex multitudine misericordiarum Ipsius, Ps. cvi 45:

apud eundem, Recordationem fecit mirabilibus Suis, gratiosus et misericors Jehovah; cibum dedit timentibus Ipsum, recordatus in aeternum foederis Sui, Ps. cxi 4, 5:

apud eundem, Ne recorderis iniquitatum priorum; praeveniant miserationes Tuae, Ps. lxxix 8:

[3] apud Lucam, Deus acceptavit Israelem servum Suum, ita ut recordaretur misericordiae Suae, ad faciendum misericordiam cum patribus nostris, et ad recordandum foederis sancti Sui, i 54, 72:

apud Davidem, Quid homo quod recorderis ejus? Ps. viii 5 (A.V. 4):

apud eundem, Recordare mei, Jehovah, in beneplacito populi Tui, Ps. cvi 4:

apud eundem, Jehovah recordatus est nostri, benedicit, Ps. cxv 12:

in Libro 1 Samuelis, Si respiciendo respexeris miseriam ancillae Tuae, et recordatus fueris mei, nec oblitus fueris ancillae Tuae, i 11;

votum Channae matris Samuelis, quem cum peperit, dicitur quod Jehovah recordatus sit ejus, vers. 19, hoc est, respexerit ad miseriam ejus, et praestiterit misericordiam; similiter pluries alibi, ut Lev. xxvi 41, 42, 45; Num. x 9; Esai xliii 25, xlix 1, lxiv 8 (A.V. 9); Jer. xxxi 34. @1 illi$ @2 i in perpetuum$ @3 id quod$ @4 mala$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church