9817. `Et tu {1}loqueris ad omnes sapientes corde': quod significet influxum Domini per Verbum in omnes qui in bono amoris sunt constat `a significatione `loqui' quod sit influxus, de qua n. 2951, 5481, 5743, 5797, 7270, et ex significatione `sapientum corde' quod sint qui in bono amoris, de qua sequitur; quod {2} significetur influxus Domini per Verbum, est quia Dominus apud hominem Ecclesiae per illud imprimis influit; causa est quia Verbum tale est ut omnia et singula ibi correspondeant Divinis spiritualibus et Divinis caelestibus {3}quae in caelis, inde communicatio affectionum et cogitationum hominis cum angelis, usque adeo ut quasi unum sint; inde est quod mundus {4}cum caelo conjunctus sit per Verbum, sed apud illos qui in bono fidei e amoris sunt; ex {5}quibus constare potest quod influxus Domini apud hominem Ecclesiae sit per Verbum, nam Dominus est omne in caelis Divinum enim procedens a Domino, et receptum ab angelis, {6} facit caelum. 2 Quod `sapientes corde' sint qui in bono amoris sunt, (x)est qui: sapientia praedicatur de vita caeli apud hominem, {7}tum quia per cor significatur bonum amoris; vita caeli apud hominem exprimitur in Verbo per `spiritum' et per `cor'; per `spiritum' intelligitur vita parti intellectualis {8}, et per `cor' vita partis voluntariae {9}hominis; ad partem intellectualem pertinet verum, ad partem autem voluntariam pertinet bonum; illud est fidei, hoc autem est amoris, nam intellectus recipi vera quae sunt fidei, et voluntas bona quae sunt amoris; inde patet quod per `sapientes corde' significentur qui in bono amoris a Domino sunt; bonum amoris est bonum caeleste, per quod bonum spirituale et bonum spirituale est quod tegit bonum caeleste, sicut vestes corpus et quia per vestes Aharonis repraesentabatur regnum spirituale Domini adjunctum regno caelesti Ipsius, et illud per hoc existit, ideo hic dicitur quod sapientes corde, hoc est, qui in bono amoris {10}a Domino sunt, facerent vestes Aharoni et filiis ejus, ut sequitur. Quod `cor' sit bonum amoris seu bonum caeleste, videatur n. 3635, 3880, 3883-3896, 9050, et quod ideo sit voluntas, n. 2930, 3888, 7542, 8910, 9113, 9300, (x)9495. @1 loquere$ @2 i per loqui ad illos$ @3 in coelo$ @4 et coelum conjuncta sint$ @5 his$ @6 i ibi$ @7 et$ @8 i hominis$ @9 ejus$ @10 After sunt$