Arcana Coelestia (Elliott) n. 9666

Previous Number Next Number See English 

9666. `Et vectis medius in medio asserum transiens ab extremitate ad extremitatem': quod significet potentiam primariam e qua potentiae ubivis continuantur, constat ex significatione `vectis' quod sit potentia de qua n. 9496, ex significatione `medii' quod sit intimum et primarium, de qua n. 1074, 2940, 2973, 5897, 6084, 6103, ex significatione `transire ab extremitate ad extremitatem' cum de vecte per quem significatur potentia, quod sint potentiae inde derivatae et continuatae ubivis [2] Quomodo cum his se habet, non sciri potest nisi sciatur quomodo cum interioribus et cum exterioribus in spirituali mundo se habet; quae optima et purissima sunt, ita quae perfectiora reliquis, in intimo sunt, quae inde procedunt versus exteriora, secundum gradus remotionis ab intimis, minus perfecta sunt, et tandem illa quae in extremis, omnium minime perfecta, n. 9648; minus {1} perfecta dicuntur, quae facilius a sua forma et pulchritudine, ita a suo ordine {2}, possunt detorqueri {3}; se habent illa sicut cum fructibus, intime in illis {4} sunt semina, extra haec {5} est caro, semina in perfectiore statu sunt quam caro quae extra, ut constare potest ex eo quod dum caro putrescit, usque tamen semina manent {6} integra: similiter se habet cum seminibus, intime in illis est prolificum, quod in perfecto statu est prae illis quae (o)ibi extra sunt, nam prolificum manet in sua integritate, et producit (o)novam arborem aut {7} plantam, cum exteriora dissolvuntur: similiter se habet in caelo; intima ibi quia propiora Domino, in perfecto statu sunt prae exterioribus; inde est quod caelum intimum in sapientia et intelligentia, ac inde in felicitate sit prae caelis qui infra: similiter se habet in unoquovis caelo, intimum in illis perfectum est prae illis quae circumcirca {8}: similiter apud hominem qui in bono amoris et veris fidei est, internum ejus est in perfectiore statu quam externum {9}, nam internus homo {10} est in calore et luce {11} caeli, externus {12} (o)autem in calore et luce {11} mundi: similiter {13} in omni forma perfecta, intimum (o)ejus est optimum; intimum est quod intelligitur per medium. [3] {14} (s)Quod per `transire ab extremitate ad extremitatem' cum (o)dicitur de vecte, significetur potentia inde derivata et continuata ubivis, est quia per `ab extremitate ad extremitatem' significatur finis primus et ultimus, ita a principio ad finem, finis enim primus est principium; inde est quod per extremitates significentur omnia et {15} ubivis, ut apud Jeremiam, Gladius Jehovae devorans ab extremitate terrae {16} ad extremitatem ejus, xii 12;

`gladius' pro vero {17} pugnante contra falsum {18} et destruente illud, (o)ac in opposito sensu pro falso pugnante contra verum et destruente illud, n. 2799, 4499, 6353, 7102, 8294, `devorans ab extremitate terrae ad extremitatem ejus' pro omnia Ecclesiae, `terra' enim est Ecclesia, n. 9334 apud Davidem, Ab extremitate caelorum exitus Ipsius, et circuitio Ipsius ad extremitates eorum, Ps. xix 7 [A. V. 6];

ibi etiam `ab extremitate caelorum ad extremitates illorum' pro omnibus et ubivis: [4] apud Marcum, Mittet angelos Suos, et congregabit electos Suos ex quattuor ventis, ab extremitate terrae usque ad extremitatem caeli, xiii 27;

`extremitas terrae et extremitas caeli' pro omnibus externis et internis Ecclesiae; quod `terra' sit externum Ecclesiae et `caelum' internum ejus, videatur n. 1733, 1850, 2117, 2118 fin., 3355 fin., 4535, ubi explicatur quid nova terra et novum caelum. Similiter `extremitates' in plurali, apud Esaiam, Respicite ad Me, ut salvemini, omnes extremitates terrae, xlv 22:

apud Davidem, Deus salutis nostrae, fiducia {19} omnium extremitatum terrae, et maris longinquorum, Ps. lxv 6 [A.V. 5];

et quoque in singulari cum dicitur usque ad extremitatem: apud Esaiam, Sit salus Mea usque ad extremitatem terrae, (x)xlix 6:

apud eundem, Jehovah audiri faciet usque ad extremitatem terrae; dicite filiae Zionis, Ecce salus tua veniet, lxii 11:

apud Jeremiam, Veniet tumultus usque ad extremitatem terrae, xxv 31;

`usque ad extremitatem' involvit ab extremitate ad extremitatem. [5] Cum autem per extremitatem modo intelligitur extremum seu ultimum, tunc per illam {20} significatur id quod ultimum caeli aut (x)Ecclesiae est, ut apud Esaiam, Cantate Jehovae canticum novum, laudem Ipsius extremitas terrae (x)descendente mare, et plenitudo ejus, insulae et habitatore. earum, xlii 10;

`extremitas terrae (x)descendente mare' pro ultimo Ecclesiae ubi bonum (o)et verum est in obscuro; quod `mare' id sit, videatur n. 9653, `insulae' pro illis qui remotiores sunt a veris, et inde (o)a cultu, n. 1158: [6] apud eundem, Adduc filios Meos e longinquo, et filias Meas ab extremitate terrae, xliii 6;

`filii e longinquo' sunt qui in obscuro quoad vera, `filiae ab extremitate terrae' sunt qui in obscuro quoad bona, quales fuerunt gentes;' quod `filii' sint qui in veris, et in sensu (x)abstracto vera, videatur n. 264, 489, 491, 1147, 2623, 2803, 2813, 3373, 3704, et quod `filiae' sint qui in bonis, et in sensu abstracto bona, n. 489-491, 2362, 3963, 8994; inde (o)etiam patet quod `extremitas' praedicetur de bono, et `longinquum' de vero, ut quoque Ps. lxv 6 [A.V. 5]; et Esai. xiii 5. Sed (o)sciendum quod per extremitatem caeli non sit {21} extremitas spatii quae intelligitur, sed status boni et veri, nam in caelo non est spatium sed modo apparentia ejus secundum status boni et veri {22}. @1 i et minime$ @2 , et inde a suo ordine et a sua pulchritudine; ita a bono et vero$ @3 d detorqueri i deflecti$ @4 fructibus$ @5 illa$ @6 maneant$ @7 et$ @8 i sunt$ @9 perfectiore statu suae [suis intended] externis$ @10 internum$ @11 luce et calore$ @12 externum$ @13 i in omni particulari, de quo forma praedicari potest, nam$ @14 This separate sheet is found in A Volume IV p. 203, 204.$ @15 i quia omnia etiam$ @16 i usque$ @17 falso$ @18 verum$ @19 fiduciae IT$ @20 Cum vero extremitas modo involvit ultimum finem, per extremitatem tunc$ @21 est$ @22 nam in coelo non est spatium, sed apparentia ejus secundum status boni, ita est omnis status boni et veri$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church