9665. `Et quinque vectes asseribus lateris habitaculi ad bina crura versus mare': quod significet potentiam veri ex bono quo spectat caelum illud ubi conjunctio est cum bono quod in obscuro, constat etiam ex illis quae supra n. 9653, 9662, 9663, explicata sunt.