Arcana Coelestia (Elliott) n. 9655

Previous Number Next Number See English 

9655. `Et duos asseres facies angulis habitaculi in duobus cruribus': quod significet quale conjunctionis ibi cum bono, constat ex illis quae sequuntur, ubi dicitur quod `asseres ibi geminati erunt ab infra, et simul geminati ad caput ejus ad angulum unum' quae sunt quale conjunctionis ibi cum bono, per `duos' enim significatur conjunctio, n. 9645, per `asseres' bonum (d)sustentans, n. 9634, per `angulos habitaculi in duobus cruribus' termini ubi id, n. 9653.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church