9654. `Facies sex asseres': quod significet ubi bonum a Divino Humano Domini omnimodum, constat ex significatione `sex' quod sint omnia in complexu, de qua n. 7973, ita quoque omnimodum, et ex significatione `asserum habitaculi' quod sint {1} bonum a Divino Humano Domini sustentans caelum {2}, de qua {3} n. 9644. @1 sit$ @2 Before a Divino$ @3 i supra$