9530. 'Et cubitus latitudo ejus': quod significet aliquid quoad conjunctionem cum vero, constat ex significatione `cubiti' seu unius, quod sit aliquid, est enim dimidium prioris, et cum duplum significat omne, tunc dimidium ejus significat aliquid, proinde aliquid ad conjunctionem; et ex significatione `latitudinis' quod sit verum, de qua n. 9487, 9488.