Arcana Coelestia (Elliott) n. 9499

Previous Number Next Number See English 

9499. `Super lateribus arcae': quod significet in ultimis, constat ex significatione `laterum arcae' quod sit sphaera Divina circumdans caelum in ultimis, nam latera sunt terminationes, hic terminationes caeli. Sed ultima ac terminationes in caelo {1}differunt ab ultimis et terminationibus in mundo in eo quod in mundo sint illa respective ad spatia, at in caelo respective ad bona conjuncta veris; Divinum Bonum conjunctum Divino Vero, quod est ultimum, terminans, concludens, et continens caeli, est comparative {2}ut atmosphaera in mundo quae circum hominem fluit et continet omnem corporis ejus superficiem in suo nexu {3}, ne diffluat; sed in mundo est naturale quod id facit, et operatur in corpus humanum, quatenus materiale, at in caelo est Divinum Caeleste et Divinum Spirituale a Domino (m)quod circum angelum operatur, ac illum in sua forma (c)et potentia continet.(n) @1 non sunt sicut ultima et terminationes in mundo, in mundo dicuntur ultima et terminationes$ @2 sicut$ @3 i et consistentia$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church