Arcana Coelestia (Elliott) n. 9498

Previous Number Next Number See English 

9498. `Et induces vectes in annulos': quod significet potentiam sphaerae Divinae, constat ex significatione `vectium' quod sint potentia: de qua mox supra n. 9496, et ex significatione `annulorum' quod sint Divinum Verum conjunctum Divino Bono, quae undequavis circum de qua etiam supra n. 9493, ita sphaera Divina, quae circumdat et includit caelum in communi, ac societates caelestes, ipsosque angelos in particulari, secundum illa quae prius n. 9490, {1}(x)9492, ostensa sunt; Divinum enim Verum procedens ex Divino Bono Domini non concipiendum est sicut loquela et ejus influxus in aurem, sed quemadmodum sphaera ex sole, quae per gradus sicut (c)ex sole elongatur, decrescit ardore et splendore, et tandem ita temperata fit, ut angelorum receptioni {2}accommodetur; intra hanc sphaeram, sed longe a sole ob ardorem et splendorem, est caelum angelicum; {3}illa sphaera quoque extra caelum se extendit, usque in infernum, at illi qui ibi non adaequate recipiunt illam, sed vertunt in contrarium; inde constare potest quid intelligitur per sphaeram Divinam quae includit {4}et continet caelum, quod nempe sit Divinum Verum ita procedens a Divino Bono Domini, consequenter Divinum Verum conjunctum Divino Bono, {5}quod undequavis circum caelum, et circum illos qui in caelo; calor procedens a Domino ut Sole ibi est Divinum Bonum Divini Amoris Ipsius, accommodatum receptioni angelorum qui in caelo, et lux procedens a Domino ut Sole est Divinum Verum Divini Boni Ipsius; utrumque tamen vocatur Divinum Verum procedens a Domino. @1 i et$ @2 accommodata sit$ @3 A is indistinct but appears to read: extra coelum si quoque illa extendit verum ibi adaequate non recipit, sed ab illis qui ibi vertitur in contrarium, ibi est infernum$ @4 , continet, et terminat$ @5 quae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church