Arcana Coelestia (Elliott) n. 9493

Previous Number Next Number See English 

9493. 'Et fundes ei quattuor annulos auri': quod significet Divinum Verum conjunctum Divino Bono, quae undequavis circum, constat ex significatione `annulorum' quod {1}sint conjunctio boni et veri, hic Divini Veri cum Divino Bono, quia per `arcam' significatur caelum ubi Dominus, videatur infra n. (x)9496. Quod annuli essent quattuor, erat quia per illum numerum significatur conjunctio, n. 1686, 8877, et quod essent ex auro, erat quia per `aurum' significatur bonum, n. 113, 1551, 1552, 5658, 6914; et bonum est cui conjungitur verum, nam se habet bonum sicut humus, et verum sicut semen. @1 sit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church