Arcana Coelestia (Elliott) n. 9492

Previous Number Next Number See English 

9492. `Et facies super illam limbum auri circumcirca': quod significet terminationem ex bono ne adeantur et laedantur a malis, constat ex significatione `limbi' quod sit terminatio, de qua sequitur, et ex significatione `auri' quod sit bonum, de qua mox supra n. 9490; quod sit ne adeantur et laedantur a malis, est quia bonum procedens a Domino tutatur illos qui in caelo ne adeantur et laedantur a malis quae ex inferno; inferna enim continue spirant malum et conantur destruere caelum, n. 8295, unde apparet ibi sicut effervescentia, {1}et sicut ebullitio, n. 8209; insidet enim animis illorum qui in infernis, odium contra proximum, et odium contra Deum, {2}quapropter in furorem veniunt cum percipiunt beatitudinem proborum, n. 1974; sed bonum procedens a Domino, quod circumdat caelum in communi, (c)ac societates caelestes et singulos ibi in particulari, tutatur, et reprimit insultus, et hoc continue; quod sphaera conatuum faciendi malum et destruendi sit perpetua ab infernis, et sphaera conatuum faciendi bonum et tutandi sit perpetua a Domino, videatur n. 8209; bonum illud terminans quo Dominus tutatur caelum, significatur per `limbum ex auro circumcirca arcam.' @1 in infernis, et etiam ebullitio extra$ @2 quare$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church