Arcana Coelestia (Elliott) n. 9428

Previous Number Next Number See English 

9428. Vers. 16-18. Et commorabatur gloria Jehovae super monte Sinai, et obtexit eum nubes sex dies; et vocavit ad Moschen in die septimo e medio nubis. Et aspectus gloriae Jehovae sicut ignis comedens in capite montis oculis filiorum Israelis. Et intravit Moscheh in medium nubis, et ascendit ad montem; et fuit Moscheh in monte quadraginta dies et quadraginta noctes. `Et commorabatur gloria Jehovae super monte Sinai' significat interiora Verbi Domini in caelo: `et obtexit eum nubes' significat ultimum Verbi, quod obscuram ita respective: `sex dies' significat quando in statu veri: `et vocavit ad Moschen in die septimo' significat adventum Domini cum verum conjunctum bono: `e medio nubis' significat ex obscuro quod prius {1}: `et aspectus gloriae Jehovae sicut ignis comedens in capite montis oculis filiorum Israelis' {2} significat Divinum Verum in ipso caelo splendens ex bono amoris, sed apud illos qui in externo ejus separato ab interno quod laedens et vastans: `et intravit Moscheh in medium nubis' significat Verbum in sensu externo: `et ascendit ad montem' significat elevationem ad caelum: `et fuit Moscheh in monte quadraginta dies et quadraginta noctes' significat plenarium {3}quod ad informationem et influxum. @1 i Es. iv 5, cp n. 9433$ @2 i(m)Deut. ix 10, 15, v 19 seq., iv 11, 12(n) cp n. 9434$ @3 cp n. 9437$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church