Arcana Coelestia (Elliott) n. 9427

Previous Number Next Number See English 

9427. `Et obtexit nubes montem': quod significet externa Verbi, constat ex significatione `nubis' quod sit externum Verbi seu sensus ejus litteralis, de qua Praefatio ad Gen. xviii et n. 4060, 4391, 5922, 6343 fin., 6752, 8106, 8443, 8781, 8814, 8819, et ex significatione hujus `montis' quem nubes obtexit, quod sit Divinum Verum procedens a Domino, ita Verbum; et quia Divinum Verum procedens a Domino facit caelum, etiam per `montem' illum significatur caelum, n. 9420; inde est quod per `obtexit nubes montem' significetur sensus externus Verbi tegens internum, et quoque caelum. @1 videatur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church