9390. `Et misit pueros filiorum Israelis': quod significet illa quae sunt innocentiae et charitatis, constat ex significatione `puerorum filiorum Israelis' quod sint quae innocentiae et charitatis apud illos qui ab Ecclesia; per `lactentes' enim, `infantes,' et `pueros' significantur illi qui in innocentia et charitate, seu abstracte a personis illa qua sunt innocentiae et charitatis, {1}n. 430, 5236, et per `filios Israelis significantur illi qui ab Ecclesia, seu abstracte a personis {2}Ecclesia n. 9340. @1 i videatur$ @2 Ecclesiae IT$