9389. `Et duodecim statuas pro duodecim tribubus Israelis': quod significet repraesentativum Divini Humani Domini quoad verum Divinum quod ab Ipso in omni complexu, constat ex significatione `statuae' quod sit repraesentativum Divini Humani Domini quoad verum; quod id per `statuam' (x)significetur, est quia per `altare' significatur repraesentativum Divini Humani Domini quoad bonum, et `statua' in sensu repraesentativo est sanctum veri quod a Domino, n. 4580, 4582; et ex significatione `duodecim' ac `duodecim tribuum' quod sint omnia vera et bona in complexu, de qua n. 577, 2089, 3858, 3913, 3926, 3939, 4060, 6335, 6337, 6397, 6640, 7973, ita quae a Domino. Quod Divinum Humanum Domini per `altare' et per `statuas' (x)significetur, est quia omnia repraesentativa Ecclesiae de quibus in Verbo, in supremo sensu (x)spectant Ipsum Dominum, quapropter etiam Verbum in suo intimo et supremo sensu agit de solo Domino, ac imprimis de glorificatione Humani Ipsius; inde omne sanctum Verbi; sed is sensus sistitur imprimis in intimo seu tertio caelo, ubi sunt illi qui in amore in Dominum, ac inde in sapientia prae reliquis.