9214. `Quia illa tegumentum ejus solum': quod significet quia sensualia interioribus substrata sunt, constat ex significatione 'tegumenti' seu `vestis' quod sit sensuale, de qua supra n. 9212; quod sensuale interioribus substratum sit, quia ultimum vitae hominis est, videatur etiam ibi.