Arcana Coelestia (Elliott) n. 9213

Previous Number Next Number See English 

9213. `Usque ad intrare solis restitues ei': quod significet quod restituendum ante statum umbrae ex jucundis amorum externorum, constat ex significatione `intrare' seu `occidere solis' quod sit status umbrae ex jucundis amorum externorum. Cum hoc ita se habet {1}: in caelo sunt (x)vicissitudines caloris quoad illa quae boni amoris sunt, et lucis quoad illa quae veri fidei, ita vicissitudines amoris et fidei; in inferno etiam sunt vicissitudines, sed illis oppositae quia ibi {2}amoris mali (c)et {3}fidei falsi; illae vicissitudines correspondent vicissitudinibus temporum anni in terra, quae sunt ver, aestas, autumnus, et hiems, (c)ac iterum ver, et sic porro; sed in mundo spirituali pro temporibus sunt status, nam non sunt vices caloris et lucis, sed amoris et fidei; ast sciendum quod vicissitudines illae non sint similes {4}una sicut alteri, sed differunt apud unumquemvis secundum statum ejus vitae acquisitum in mundo; occasus solis in caelo correspondet statui umbrae quoad {5}vera fidei, et statui frigoris quoad {6}bonum amoris in Dominum et erga proximum; veniunt enim tunc in jucunda amorum externorum, quae secum habent umbram quoad fidem, nam cum angelus aut spiritus in externis est, etiam in {7} umbra est; cum autem in internis est, tunc in jucundis et beatis amorum caelestium est, et simul tunc in amoenis fidei, seu in luce veri; {8}hi status sunt quibus correspondent tempora verna et tempora aestiva in terra; ex his nunc constare potest unde est quod `intrare' seu `occidere solis' significet statum umbrae ex jucundis amorum externorum; de his vicissitudinibus videantur quae prius n. 5097, 5672, 5962, 6110, 7083, 8426, 8615, 8644, 8812, ostensa sunt. 2 Ex supra dictis {9} videri potest quid intelligitur per quod vera scientifica per fallacias ex sensualibus disparata restituenda sint ante statum umbrae ex jucundis amorum externorum, quae significantur per `si oppigneraveris vestem socii tui, usque ad intrare solis restitues ei'; intelligitur enim quod vera per fallacias ablata restituenda sint cum homo adhuc in luce veri est, nam tunc recuperare illa potest et quoque discutere falsa per fallacias inducta, non autem cum in statu umbrae est ex jucundis amorum externorum, quia jucunda haec rejiciunt illa, et umbra non recipit illa; ita fallaciae inhaerent et appropriantur. Quod jucunda externa seu externi hominis talia sint, est quia illa cohaerent mundo et quoque excitantur et quasi vivificantur ex ejus calore; aliter jucunda {10}aut beata interna seu interni hominis, ea cohaerent caelo et quoque excitantur et vivificantur ex ejus calore, qui est amor a Domino. 3 Hoc judicium seu haec lex traditur ita alibi apud Moschen, (s)Non pignori accipies molam aut molarem, nam animam ille accipit in pignus, Deut. xxiv 6;

per `molam' significantur talia quae inserviunt comparandae fidei et {11}dein charitati, n. 7780, et per `animam' vita fidei ex charitate, {12} n. 9050; inde patet quid sit '(t)pignori non accipere molam, {13}nam animam accipit in pignus': apud eundem, Non inclinabis jus peregrini et orphani, nec pignori {14}accipies vestem viduae, Deut. xxiv 17;

`pignori {15}accipere vestem viduae' est vera quae bonum {16}desiderat auferre quocumque modo; `vestis' enim est verum, ut supra n. (x)9212, et 'vidua' est {17}qui in bono et desiderat {18}vera, seu in sensu abstracto, bonum desiderans vera, n. 9198, nam si verum aufertur, perit bonum 4 cum suo desiderio:(s) et apud eundem, Si mutuo dederis socio tuo aliquid, non intrabis in domum ejus ad capiendum pignus; foris stabis; vir autem cui tu mutuo dederas educet pignus foras. Si vir egenus ille, non cubabis in pignore ejus; restituendo restitues illi pignus juxta occidere solis, ut cubet in veste sua, et benedicat tibi, et erit justitia coram Deo tuo, Deut. xxiv 10-13;

quod `creditor foris staret, et educeretur ad illum pignus' significat quomodo veris communicatis respondendum est, nam per `mutuo dare' significatur {19}communicatio, n. 9174, et per `pignus sumere' responsum; quod haec significentur, nemo scire potest nisi ex talibus quae fiunt in altera vita, ita nisi sciat quid sit `intrare in domum,' et quid sit `foris stare,' et sic quid sit `educere foras'; qui in altera 5 vita intrant in domum alterius et in uno conclavi colloquuntur, illi ita communicant sua cogitata cum omnibus ibi ut prorsus non sciant aliter quam quod ipsi ex se illa cogitent; at si foris stant, tunc cogitata quidem percipiuntur, sed sicut ab alio et non a se; hoc omni die fit in altera vita; quare qui (c)ab una opinione seu ab una sententia sunt apparent simul in una domo, et magis si in uno conclavi domus; et cum iidem dissentiunt, tunc disparantur ab oculis eorum qui dissentiunt; tales apparentiae sunt ubivis et jugiter in (x)altera vita; (m)causa est quia paritas cogitationum conjungit et praesentiam sistit, cogitatio enim est visus internus, et distantiae locorum ibi non sunt sicut in mundo;(n) inde patet quid sit `non intrare in domum, sed foris 6 stare et sumere pignus,' quod nempe sit, non obstringere aut incendere alterum ad confirmanda sua vera, sed audire et capere {20} responsa qualia sunt in ipso; nam qui obstringit et incendit alterum ad confirmanda sua vera, is facit ut alter non cogitet aut loquatur ex se sed ex illo; et cum quis ex alio cogitat et loquitur, {21}disturbantur vera quae apud illum, et tamen non emendatur, nisi sit apud talem qui adhuc ignorat illa. Ex his iterum liquet quod in singulis Verbi sint quae correspondent talibus quae in mundo spirituali sunt. @1 i in altera vita$ @2 amorum sui et mundi$ @3 fides IT, but in his critical notes T suggests fidei$ @4 uni IT$ @5 fidem$ @6 amorem$ @7 i illa$ @8 in his statibus est, cum in statu correspondente tempori verno, et tempori aestivo in terra$ @9 i nunc$ @10 seu$ @11 postea$ @12 i quae vita spiritualis dicitur,$ @13 quia$ @14 capies$ @15 capere$ @16 desiderant IT$ @17 quae IT$ @18 verum$ @19 communicatio veri IT$ @20 i ejus$ @21 disturbat$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church