Arcana Coelestia (Elliott) n. 9164

Previous Number Next Number See English 

9164. `Vel captivum abducatur': quod significet remotionem, constat ex significatione `captivum abduci' cum de bono et vero apud hominem (o)praedicatur, quod sit remotio {1}; cum hoc ita se habet: cum homo in vero ex bono est, tunc verum quod maximae fidei est in medio est, et abinde {2} succedunt vera quae minoris fidei sunt et tandem quae dubiae; (o)in terminis circum illa sunt falsa, quae tamen non {3} in serie sunt (o)cum veris, nec stant erecta ad caelum sicut vera boni sed flexa deorsum, et spectant infernum quantum a malo exeunt; cum autem falsum loco veri subit, tunc invertitur ordo, et abeunt vera ad latera et faciunt circuitus, et falsa mali occupant medium; inde patet quid per remotionem intelligitur, de qua etiam videatur n. 3436, 6084, 6103; quod remotio talis per `captivum abduci' significetur, est quia falsa cum captivant vera, eo modo (x)abducunt illa; talia etiam per `captivari' aut {4} `captivum abduci' (x)significantur apud Jeremiam, Omnes pastores tuos pascet ventus, et amasii tui in captivitatem abducentur, xxii 22:

apud eundem, Vae tibi Moabe! periit populus (x)Kemoschi, nam abducti sunt filii tui in captivitatem, et filiae tuae in captivitatem; reducam tamen captivitatem Moabi in extremitate dierum, (x)xlviii 46, 47;

`filii qui (x)abducti in captivitatem' sunt vera, et `filiae' bona: et apud Lucam, Cadent ore gladii et captivabuntur inter omnes gentes, et tandem Hierosolyma erit conculcata a gentibus, xxi 24;

ibi de consummatione saeculi, quae est ultimum tempus Ecclesiae; `cadere ore gladii' est perire per falsa, `gladius' enim est (x)falsum pugnans contra verum, n. 2799, (x)4499, 6353, 7102, 8294, `gentes inter quas captivabuntur, (o)et a quibus conculcabitur Ecclesia' sunt mala ex quibus falsa, {5} videatur n. 1259, 1260, 1849, 1868, 6306, et quod `Hierosolyma, quae tunc erit conculcata' sit Ecclesia, n. 2117, 3654. @1 removeri$ @2 inde$ @3 i successive$ @4 et$ @5 i quod gentes sint mala et falsa inde,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church