Arcana Coelestia (Elliott) n. 9163

Previous Number Next Number See English 

9163. `Et moriatur aut frangatur': quod sit jactura vel damnum, constat ex significatione `mori' quod sit exstinctio (c)ac jactura, et ex significatione `frangi' quod sit damnum; `fractura' et `frangi' in Verbo significat dissipationem et quoque damnum; hoc trahit originem ex spirituali mundo, ubi omnia et singula conjuncta sunt secundum receptionem veri Divini a Domino, ita secundum receptionem ordinis qui omnibus et singulis inducitur per verum Divinum quod procedit a Domino, n. 8700, 8988; inde est quod vera apud hominem nexum inter se habeant secundum receptionem illorum in bono; vera quae ita connexa sunt unum faciunt; quapropter cum illa franguntur in communi, dissipantur vera cum bono, et cum franguntur in particulari, dissipantur vera quae ibi; nam cum in nexu sunt, subsistit unum ab altero, at cum franguntur, recedit unum ab altero; [2] inde est quod per `frangi' in Verbo significetur dissipatio, sicut etiam per dividi, {1} n. 9093, et quoque damnum; dissipatio nempe cum totum frangitur, et damnum cum pars, ut patet ab his locis in Verbo: apud Esaiam, Impingent inter illos multi, et cadent, et frangentur, (m)viii 1 5, (x)xxviii 13;(n) `impingere' pro scandalizari, et inde ex veris in falsa labi, `cadere et frangi' pro dissipari {2}, hic in communi: apud Ezechielem, Ecce Ego contra Pharaonem regem Aegypti, frangam brachia ejus, validum et fractum, xxx 22;

`Pharao rex Aegypti' pro scientificis quae pervertunt et destruunt vera (o)et bona fidei, (o)n. 6651, 6679, 6683, 6692, `frangere brachia' pro dissipare vires eorum, ita illa, (o)n. 4932, `validum et fractum pro illa quae non damnum passa ac resistunt, et illa quae (x) damnum passa et non resistunt: [3] apud Lucam, Scriptum est, Lapis quem rejecerunt architecti {3} factus est in caput anguli; quicumque ceciderit super illum lapidem, frangetur, et super quem ceciderit, [eum] comminuet, xx 17, 18;

`lapis' pro Domino quoad Divinum Verum, n. 6426, `frangi,' quia de veris quae ab Ipso, pro dissipari, ita destrui, et cum veris, illa quae vitae spiritualis sunt, quod fit (m)apud illos qui (x)negant Dominum et reprobant vera quae ab Ipso, qui sunt {4} qui rejiciunt lapidem:(n) apud Jeremiam, Adduc super eos diem mali, geminata fractione frange, xvii 18;

`geminata fractione frangere' pro prorsus destruere: apud Esaiam, Disposui me usque ad matutam; sicut leo, ita frangit omnia ossa mea; a die usque ad noctem consummabis me, xxxviii 13:

apud Jeremiam, Inveteravit carnem meam et cutem meam, et fregit ossa mea, Threni iii (x)4:

apud Moschen, Non efferes e domo de carne agni paschalis, neque os frangetis in eo, Exod. xii 46;

[4] `frangere ossa' est destruere vera a Divino quae sunt ultima in ordine {5}, quibus innituntur et a quibus suffulciuntur vera et bona interiora, quae si destruuntur, (o)etiam cadunt illa quae superinstructa sunt; vera ultima in ordine {6} sunt vera sensus litterae Verbi, in quibus {7} sunt vera sensus interni, et quibus haec innituntur sicut columnae suis stylobatis; quod `ossa' sint vera, videatur n. 3812, 6592, 8005; ex his patet quid repraesentatum et significatum est per illa de Domino apud Johannem, Venerunt ad Jesum; cum viderent Illum mortuum, non fregerunt {8} Illius crura: quod factum est ut Scriptura impleretur, Os non frangetis Illius, xix [33,] 36;

causa erat quia Ipse erat ipsum Divinum Verum tam in primo quam in ultimo ordinis: apud Esaiam, Obligabit Jehovah fracturam populi Sui, et vulnus plagae ejus sanabit, xxx 26:

apud Jeremiam, {9} Propheta usque ad sacerdotem quisque facit mendacium, et sanant fracturam populi Mei per nullius ponderis rem, vi 13, 14 apud eundem, Super fracturam filiae populi Mei fractus sum, atratus sum, viii 21:

[5] apud Davidem, Tremefecisti terram, confregisti; sana fracturas ejus, Ps. lx 4 [A.V. 2]:

apud Sachariam, Ego excitabo pastorem in terra; (x)fractam non sanabit, stantem non sustentabit, xi 16:

apud Nahum, Non cicatrix fracturae tuae, (x)desperata plaga tua, iii 19;

in his locis `fractura' significat damnum veris et bonis fidei, ita Ecclesiae, illatum; `sanare' est emendare et restituere. Simile significatum est per quod vir cui fractura pedis, aut fractura manus, non accederet ad offerendum panem Dei, Lev. xxi 17, 19, et per quod fractum non (x)offerretur Jehovae super altari, Lev. xxii 22, `fractum' (o)enim significabat destructum {10}. (m)Damnum {11} etiam significatur per `rupturam,' ut apud Esaiam, Rupturas domus {12} Davidis vidistis, quod plurimae sint, xxii 9:

(o)et apud Amos, In die illo erigam tentorium Davidis collapsum et obsaepiam rapturas ejus; destructa ejus restituam et aedificabo ea juxta dies aeternitatis, (x)ix 11;

`domus Davidis' et `tentorium Davidis' pro Ecclesia Domini, `David' enim in Verbo prophetico est Dominus, n. 1888 {13}.(n) @1 i de quo$ @2 destrui$ @3 aedificantes$ @4 quae significantur per illos$ @5 in ultimo ordinis$ @6 in ultimo ordinis altered to ultima in ordine$ @7 i sicut$ @8 confregerunt$ @9 i A$ @10 falsum (m)quod succedit loco veri, cum frangitur$ @11 i bonis et veris illatum$ @12 Heb [ ] (`ir) = a city$ @13 quod per Davidem intelligatur Dominus, videatur n. 1888, rupturae pro damnis similiter etiam alibi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church