Arcana Coelestia (Elliott) n. 8943

Previous Number Next Number See English 

8943. `Et profanabis illud': quod significet quod tunc nullus cultus, constat ex significatione `profanare' quod sit facere ut non sit aliquis cultus; quod enim ex propria intelligentia est, hoc in se expers vitae est, immo spiritualiter mortuum, nam proprium hominis non est nisi quam malum; quapropter si ex eo fit cultus Divinus, is cultus non aliud est quam sicut cultus idoli, sculptilis seu fusilis, in quibus non spiritus, hoc est, non vita; at quod ex Verbo est, id solum pro cultu Divino inservit, est enim id in se vinum; intus enim in singulis Verbi est sensus spiritualis, qui agit de regno Domini, et intus in illo sensu est Divinum, nam Verbum in intimo suo sensu agit de solo Domino; inde est sanctitas et vita Verbi, et non aliunde; Verbum est sicut Divinus homo, sensus litteralis est ejus quasi corpus, at sensus internus est ejus quasi anima; inde patet quod vivat sensus litteralis per sensum internum. Apparet sicut sensus litteralis evanescat seu moriatur per sensum internum; sed contrarium est, non evanescit, minus moritur, sed per sensum internum vivit. Ex his nunc constat quod ex illis quae sunt Verbi, existat cultus vere Divinus et nullatenus ex illis quae sunt intelligentiae propriae; inde est quod per `si moveris caelum super altari, profanabis illud' significetur, si non ex Verbo, sed ex propria intelligentia finxeris talia quae (x)cultus Divini erunt, quod nullus cultus sit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church